1.
Decurso octo partium tractatu incipit iam transire ad illud, quod docet
nos, vel quem ad modum possumus vitare vitia vel habere virtutes. Vitia autem sunt, ut ipse dicit, tantum
quattuordecim. Reliquae vero virtutes vocantur, quae dividuntur in metaplasmos,
in schemata, in tropos. metaplasmus est res solius necessitatis, schema res
solius ornatus, tropus res quae duo amplectitur superiora et vitiorum omnium,
in quibus est barbarismus. Quod vitium ita definiunt, barbarismus est vitium
factum in una parte orationis vel in uno sermone contra regulam artis
grammaticae. Plinius autem dicit barbarismum esse sermonem unum, in quo vis sua
est contra naturam. Barbarismus autem dicitur eo, quod barbari prave locuntur,
ut siqui dicat Rumam pro Roma. Sed tunc barbarismus dicitur, cum in uno Romanae
linguae sermone peccamus. Ceterum si peregrina sint verba (habemus enim multa et a
Gallis et ab Africis et ab aliis gentibus), tunc barbarolexis vocatur. Praeterea si in prosa oratione fiat, tunc
barbarismus dicitur; si autem in poemate, metaplasmus vocatur. Quando enim
dicit Virgilius relliquias, quoniam in metro est, dicimus esse metaplasmum; si
soluta esset oratio, barbarismum vocaremus. Fit autem
barbarismus principaliter modis duobus, pronuntiatione et scripto:
<pronuntiatione,> si aut naturaliter longas syllabas breviter proferamus,
ut Romam, aut si naturaliter breves producamus, ut rosam. Scripto vero quem ad modum fit? Modis
quattuor, id est per adiectionem detractionem inmutationem transmutationem; et
fit quinque rebus, littera syllaba accentu tempore adspiratione. Haec omnia aut
adiciuntur aut detrahuntur. Adicitur littera, ut 'relliquias Danaum', syllaba,
ut induperator pro eo quod est imperator: tempore, ut 'Italiam fato profugus',
cum Italiam priore correpta syllaba dicere debeamus: accentu, ut hic; aliter
enim pronomen, aliter adverbium pronuntiandum est: adspiratione, horcus pro
orcus; sic enim dicebant antiqui. Similiter per detractionem. Aut littera
detrahitur, ut Achiles pro Achilles, aut syllaba, ut vixe pro eo quod est
vixisse: aut tempore, ut
steteruntque
comae et vox faucibus haesit
pro
steterunt; media enim syllaba naturaliter produci debuit: accentus, quando
dicimus deinde; mediam enim habere debuit <acutam>, quia positione longa
est: adspiratione, ut arena <pro harena>; hoc enim verum est; dicta est
enim ab eo, quod harida sit terra. Inmutatio vero et transmutatio simili
ratione monstratur. Quorum exempla ibi in arte sunt posita. Per adspirationem
quando facimus barbarismum, dubitatum est, an pronuntiationi inputaretur, an
scripto, quoniam haec aliquando anhelitus et cum linguae est, scribendo esse
dicitur cum anhelitu in pronuntiando. Inter <in>mutationem et
transmutationem hoc interest, quod inmutatio dicitur, ubi altera littera pro
littera ponitur, ut olli pro illi; transmutatio autem est, ubi solus ordo
mutatur ipsis manentibus litteris, ut Evandre pro Evander. Conversio enim facta
est litterarum.
2.
His ita se habentibus dicit esse quaedam vitia, quibus quidem nomen non
tribuit, tamen vitanda praecepit. Sunt autem iotacismi labdacismi myotacismi
hiatus et collisiones. Iotacismi sunt, quotiens post ti vel di syllabam
sequitur vocalis, et plerumque supra dictae syllabae in sibilum transeunt, tunc
scilicet, quando medium locum tenent, ut meridies. Quando autem primum locum
tenent, etiam sic positae, sicut dicuntur, ita etiam sonandae sunt, ut dies
tiaras. Labdacismi fiunt, si aut unum <l> tenuius dicis [solocismum], ut
Lucius, aut geminum pinguius, ut Metellus. Myotacismus fit, quotiens post
partem orationis in m littera desinentem sequitur alia pars orationis quae
inchoat a vocali, ut 'hominem amicum'. Hoc
vitium vitare possumus aut per suspensionem pronuntiandi aut exclusione ipsius
m litterae. Sed melius est ut suspensione pronuntiandi hoc vitium relinquamus.
Si enim voluerimus m litteram excludere, vitamus quidem myotacismum, sed
cadimus in hiatum. Hiatus autem est, quando vocalis vocalem sequitur in duabus
partibus orationis, ut 'Musa amavit'. Quod foedius est, si eae<dem>
vocales se sequantur; ceterum si aliae, levius videtur, ut 'Musa optimum'. Collisiones
sunt, quotiens ab iisdem syllabis inchoamus sequentes partes orationis, quibus
terminantur priores, ut 'mater trahis'. Ut diximus, vitiis nomen inponere
nullatenus potuerunt; definitionem tamen intuentes possumus ita defendere. Nam
si barbarismus est vitium factum in una parte orationis, tantum non erit
barbarismis adplicandus iotacismus et labdacismus, qui in singulis fiunt
partibus orationis; ceterum myotacismus hiatus et collisiones, quoniam non
numquam in una parte orationis possunt effici. De qua re se a nomine abstinuit.
Praeterea [hiatum] sunt
barbarismi qui ad grammaticos pertinent; illi vero, qui in syllabis fiunt,
neque ad grammaticos pertinent neque barbarismi dici possunt. Frequenter enim
in duabus partibus orationis fiunt, quod contra definitionem est barbarismi, ut
'leges nostras', 'ergo revoco' et similia. Hae dicuntur malae compositiones.
|