Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

  • DE PARTIBUS ORATIONIS.
    • De soloecismo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De soloecismo.

1. Soloecismus dictus est vel ex Graeca etymologia, quasi SWOU LOGOU AIKISMOS, id est sani sermonis vitium, aut certe ideo, quod SOLOIKOI venientes Athenas et male loquentes nomen ex se vitio dederunt. Soloecismi autem definitio est talis, vitium factum in contextu partium orationis, ita ut singuli sermones Latini sint, sed peccet ipsa coniunctio, ut siqui dicat 'multi mihi homines iniuriam fecit' pro fecerunt. Quaesitum est, an etiam in uno sermone possit fieri soloecismus, veluti cum dicimus uni homini salvete, aut cum virum vocantes dicimus hanc, aut cum interrogati quo eamus dicimus intus. Sed cum sciamus et valete et hanc et intus Latinos esse sermones, utique ideo videntur modo soloecismum fecisse, quoniam referuntur ad aliquid. Relatio autem alterius rei ad alteram rem unus sermo non est. Nam quando dicimus hanc de viro, non ideo vitiosum est hanc, quia naturaliter vitiosum est, sed quia refertur ad virum. Item cum dicimus 'intus eo', non ideo vitiosa est elocutio, quia intus omnino non dicimus, sed quia ad locum relatum est adverbium, quod in loco est. Scalam scopam quadrigam et alia barbarismos esse voluerunt, quoniam singuli sermones vitium tenent, secundum supra scriptam definitionem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License