1.
Soloecismorum genera centum
dicit esse Lucilius. Plane constat brevius et melius posuisse Donatum, qui dixit
duo esse genera principalia, reliqua specialia. Principalia autem genera
soloecismorum sunt, cum fiunt aut per partes orationis aut per accidentia
partibus orationis. <Per partes orationis,> si aut aliae pro aliis
ponantur, ut 'torvumque repente clamat', id est torve; nomen pro adverbio
posuit. Quae elocutio sic hodie crebra est, ut figura putetur. Nam omnes dicunt
'pulchrum legit', 'delicatum loquitur', cum utique nomina sint ista posita pro
adverbiis, quod in arte grammatica vitium iudicatur. Item fit soloecismus per
partes orationis, si ipsae per se malo ordine ponantur, ut 'intus eo' pro
intro.
2. Nam cum et intus et intro
adverbia sint, tamen malo ordine posita vitium fecerunt. Per accidentia vero
partium orationis tot modis fiunt soloecismi, quot sunt cuiusque partis
accidentia. In nomine fiunt, si proprium pro appellativo ponatur, ut
hauriat hunc oculis ignem
crudelis ab alto
Dardanus:
Dardanus ait, cum Dardanius
dicere debuerit; usus est principali pro derivativo: per genera fit, ut 'amarae
cortices', cum omnes fere et frequenter corticem genere masculino dicamus: per
numeros, ut 'pars in frusta secant' pro 'pars secat' et cetera, quae illic in
arte planissime cum exemplis suis tenentur. Plane sciendum est quoniam, si in
prosa oratione fiat hoc vitium, tunc soloecismus vocatur; in poemate schema
dicitur. Quaesitum est apud Plinium Secundum, quid interesset inter figuras et
vitia. Nam cum figurae ad ornatum adhibeantur, vitia vitentur, eadem autem
inveniantur exempla tam in figuris quam in vitiis, debet aliqua esse discretio.
Quidquid ergo scientes facimus novitatis cupidi, quod tamen idoneorum auctorum
firmatur exemplis, figura dicitur. Quidquid autem ignorantes ponimus, vitium
putatur. Nam sicut superius diximus, <si> sciens quis dicat 'pars in frusta
secant' et causa varietatis hoc dicat, figuram facit; si autem nescius, cum
aliud velit dicere, incongrue inter se numeros iunxerit, soloecismum fecisse
iudicatur.
3.
Cum barbarismo et soloecismo duodecim vitia putantur, quae in arte sunt
scripta. Inter quae et cacenphaton posuit, quod dixit fieri aut in uno sermone
aut in pluribus. Illud non
adiecit, fieri cacenphaton etiam in sensu. In quo reprehenditur Salustius
dicens nam res ista si cogitetur, obscena est. Et cum dicat
Virgilius 'coniugis infusus gremio', et hic cacenphaton est in sensu. Pleonasmos in verbis tantum fit,
perissologia in sensu tantum, acyrologia in utroque. Cetera vero expresse sunt
posita. Inter metaplasmos et schemata et tropos hoc interest, quod metaplasmi
tantum necessitate excusantur, schemata ad ornatum adhibentur, tropi ad
utrumque: ut cum dicimus tetulit, si in metro non poterat dici tulit, erit
metaplasmus, quoniam necessitatis causa dictum est tetulit; si autem tulit
poterat in metro dici, schema fecit ille qui dixit tetulit: nam soli servit
ornatui [nominativis]. Si autem et metri ratio exegit, et cupidus alioqui
novitatis hoc dixerit, tropum videtur fecisse. Quare diutius lectionem debemus
considerare, ut, si metri necessitas aliqua facit novitatem, tunc dicamus esse
metaplasmum; si autem scriptor ornatui tantum studuerit, tunc schema vocitemus;
si in uno utrumque factum est, ut et subveniretur necessitati et adhiberetur
omni modo <ornatus>, tropos efficitur.
4.
Metaplasmi autem
quattuordecim sunt. Sed primi septem aliis contrarii sunt. Nam nullus est
metaplasmus, qui non habeat contrarium: PROSQESIS EPENQESIS PARAGWGH, qui fiunt
per additionem, contrarii sunt illis qui fiunt per detractionem, id est
AFAIRESIS SUGKOPH APOKOPH; et extra ordinem qui secuntur omnes statim contrarios
habent. Schematum vero et troporum exemplaria in arte planissime sunt posita.
5. Plane sciendum est quoniam
schema in sermone factum ad grammaticos pertinet, in sensu factum ad oratores.
Nam cum dico 'pars in frusta secant', quoniam in verbis est quaestio, figura
grammaticalis est; quando autem dicit Virgilius
quid memorem infandas caedes,
id est cum dicit se non dicturum facta Mezentii et nihilo minus dicit,
quoniam in sensu res est, ad oratores pertinet haec figura. Praeterea
hyperbaton <et> allegoria non in omnibus locis dicitur. Nam generales
sunt: quisquis enim dixerit hyperbaton, simul quinque tropos ponit; quisquis
allegoriam, simul septem. Quare debemus non ipsis uti principalibus nominibus,
sed potius nominibus subdivisionis, sicut in arte dispositum est.
6.
Inter parabolen et paradigma hoc interest, quod parabole rerum dissimilium
conparatio est, ut cum virum fortem Turnum aequiperamus leoni; paradigma autem
est rerum similium conparatio, ut cum puta hominem homini conparamus. De his
autem rebus, id est figuris, quaedam praelibamenta posuerunt grammatici. Nam
<sunt> ipsi auctores, qui specialiter opus inmensum de hac re multorumque
librorum fecerunt.
|