SERVIUS HONORATUS AQUILINO SALUTEM.
1.
Ultimarum syllabarum naturas, sicut proposueras, breviter lucideque
digessi. In qua re mea
audacia tuo defenditur imperio. Nam hoc opus, dum velut facile ac per se patens multi
reliquerunt, difficilius reddiderunt. Quamquam rationem litterae et syllabae in
Donati artibus habeamus, tamen breviandi causa aliqua ex his decerpsimus, quae
ad scientiam metrorum proficere credimus.
2.
Igitur primas syllabas omnium partium orationis duobus modis considerabimus,
natura et positione. Natura
tripertita est. Nam aut diphthongo syllaba longa esse cognoscitur, ut ae oe au
eu ei, aut exemplo; quaeritur enim, utrum syllaba longa sit an brevis, ut 'Musa
mihi causas memora': aut ex conpositione figurae, ut si nescias qualis sit
pius, ex conpositione, quae est impius, qualis sit pi cognoscitur; licet in
aliquantis hoc fallat. Nam cum dicimus nubere, nu longa est; item cum dicimus
innuba aut pronuba, fit brevis nu in conpositione.
3. Sed hoc inveniri raro
contingit. Positio est, cum correptam vocalem aut duae consonantes secuntur, ut
arma; aut una quaevis duplex, ut axis vel Mezentius vel maior; aut altera
consonans et altera vocalis loco consonantis posita, ut 'at Iuno' et 'at
Venus'. Verum si quaelibet pars orationis praepositionibus conponatur, ex his
primas syllabas cognoscimus. Nam talis manebit fere omnis conposita syllaba,
qualis et ipsa praepositio fuerit, ut ineptus. Item ex ipsis praepositionibus
ad et ob et in et sub diversae in verbis ponuntur. Nam corripiuntur, cum
crescendo disyllabum reddunt, ut adit obit init subit; indifferenter sunt, cum
trisyllabum faciunt, ut adicit obicit inicit subicit; producuntur tantum, cum
tetrasyllabum ex se reddunt, ut adicio obicio inicio subicio. Item quae per que
et per pre in primis syllabis scribuntur producuntur, excepto pretium premo
preces et queror, hoc est querellam depono, et quae ex his per derivationem aut
declinationem fieri possunt et que coniunctione. Item contra breviantur ex
isdem praepositionibus in conpositione de et pro, ut dehinc deinde profectus
professus profusus profanus profatus proavus pronepos et cetera. Sunt item aliquanta
verba, quae primas syllabas temporum ratione permutant, quae subter collecta in
omni praeterito perfecto vel in omni praeterito plusquamperfecto vel in uno
futuro modi tantum coniunctivi producuntur, in ceteris autem modis et
temporibus breviantur, ut sunt haec, lego legi legeram legero, faveo favi
faveram favero, venio veni veneram venero, fugio fugi fugeram fugero, facio
feci feceram fecero, sedeo sedi sederam sedero, fodio fodi foderam fodero,
video vidi videram videro, voveo vovi voveram vovero, foveo fovi foveram
fovero, iuvo iuvi iuveram iuvero, ago egi egeram egero, emo emi emeram emero,
lavo lavi laveram lavero, odio odi oderam odero, eo ivi iveram ivero, sino sivi
siveram sivero, sero sevi severam severo, queo quivi quiveram quivero, caveo cavi
caveram cavero. Item contra
inveniuntur verba, quae in praesenti tempore producta sunt et in praeterito
breviantur, ut sunt haec, pono posui, cogo coegi, do dedi, sto steti. Item
omnia verba, quae in praeteritis antecrescunt, in primis syllabis breviantur,
ut pendeo pependi, tondeo totondi, posco poposci, curro cucurri, tendo tetendi,
pendo pependi.
4.
Medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione et diphthongis et accentu.
Sed de positione et diphthongis supra tractavimus. Accentus autem est quasi adcantus
dictus, quod ad cantilenam vocis nos facit agnoscere syllabas. Qui vocis
accentus duo sunt ad ea quae tractamus necessarii, correptus et productus.
Correptus est, quotiens sine ulla mora vocis medias syllabas enuntiamus, ut
moenia tabula. Productus est, quotiens medias syllabas cum aliqua mora vocis
exprimimus, ut fortuna natura. sciendum est tamen, quia illa quae in verbis i
correpta proferuntur, cum in medium venerint et ipsam i in e mutaverint, ut
legis lege legere, ubique breviantur; excepto cum a tribus excipiuntur
consonantibus b et m et t, ut legebam legemus legetur. Cetera melius accentibus
colliguntur. Qui accentus in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps ita
considerandus est, ut si quaeratur amicissimorum quibus syllabis constet, et dicimus
primam brevem exemplo, ut 'nimium dilexit amicum'; secundam cum longo accentu
invenimus; tertiam positione longam; quartam brevem accentu, quia, cum dicimus
amicissimus, paeneultimam cum brevi accentu invenimus; quintam longam accentu.
Ultima vero qualis sit, per singulas partes orationis monstrabunt rationes
subiectae. Nominativus singularis has habet breves, a ut Musa, e ut sedile, o
ut virgo, u ut cornu, el ut mel, il ut vigil, ul ut consul, m ut tectum, en ut
carmen, ir ut vir, or ut doctor, t ut caput. Ex his producuntur in Graecis e ut Euterpe, o ut Dido, en ut
lien Siren, il uno Etrusco ut Tanaquil. Haec sunt item quae producuntur, i ut
frugi, ol ut sol, an ut Titan, on ut Memnon, in ut delphin, as ut facultas, c
ut lac et allec. Sed as finitus nominativus breviatur in Graecis, cum genitivus
dos habuerit, ut Arcas Arcados, Pallas Pallados. Er autem in Graecis
producitur, ut aether aer. Item haec sunt quae in monosyllabis producuntur, in
disyllabis autem et trisyllabis et tetrasyllabis et in ceteris polysyllabis
corripiuntur: ar monosyllaba ut far, disyllaba ut Caesar; er monosyllaba ut
ver, disyllaba ut pater; ur monosyllaba ut fur, disyllaba ut murmur; is
monosyllaba ut glis, disyllaba ut fortis; al monosyllaba ut sal, trisyllaba ut
Hannibal. item haec sunt quae varietatem nominativi faciunt et quae sibi a
genitivo suo regulam sumunt, es os us. Nam es syllaba nominativus quando
finitur, modis quinque producitur, duobus autem corripitur.
5.
Tunc ergo producitur, cum [aut] nomen quintae fuerit declinationis, ut dies
diei: item producitur, cum totidem syllabas genitivus habuerit quot et
nominativus, ut proles prolis: tertio loco producitur, cum genitivus syllaba
crescens e productam in medio obtinuerit, ut merces mercedis: quarto loco
producitur, cum monosyllaba nomina fuerint vel de monosyllabis ducta, ut pes
bipes sonipes: quinto loco producitur, cum i ante es in fine habuerit, ut abies
paries aries quies. Duobus autem modis breviatur, cum aut e mediam in genitivo
correptam habuerit, ut seges segetis; aut cum e in i mutaverit, ut miles
militis. Os item
monosyllabum, si ora significat, producitur, ut os oris; si ossa significat,
breviatur, ut os ossis. Quae tamen os syllaba cum in disyllabis vel trisyllabis
venerit, et media syllaba genitivi natura producta permanserit, tum longa erit,
ut nepos nepotis; si vero correpta fuerit aut diphthongum in genitivo Graeco
habuerit, breviatur, ut conpos conpotis, Delos DHLOU.
6. Us vero, cum in genitivo
crescente u longa permanserit, producitur, ut virtus virtutis, tellus telluris,
excepto uno palus, quod in genitivo dis terminatur, ut palus paludis: unde est
'sterilisque diu palus aptaque remis'. Si vero in genitivo crescente correpta u
permanserit aut mutata fuerit aut non creverit, breviatur, ut pectus pectoris,
vulgus vulgi. Genitivus et dativus et ablativus producuntur. Sed
genitivus cum aut os in fine secundum Graecos habuerit aut tertiae fuerit
declinationis, cum ablativo suo e tantum littera terminato breviatur, excepto
uno quod producitur, ab hac fame, quia veteres huius famei, non huius famis
declinabant. Sed et dativus in Graecis i littera terminatus breviatur, ut
Palladi. Accusativus in Latinis brevis est semper: in Graecis tunc tantum
breviatur, cum a vel on terminatur, ut Thesea Delon; alias longus est. Vocativus
quoque in Latinis brevis est, excepto cum i terminatur, ut Mercuri; in Graecis
corripitur, ut Alexi. Qui etiam, dum similis fuerit nominativo, regulam
nominativi sequitur, ut haec paupertas et o paupertas. In masculinis tantum
Graecis longus est, ut Aenea. Sed etiam e finitus in Graecis tunc breviatur,
cum eius nominativus os fuerit terminatus, ut Phoebos Phoebe. Nominativus et
accusativus et vocativus pluralis in masculino et feminino genere producuntur,
in neutro autem corripiuntur. Contra haec sunt Graeca nomina, quae dum ante s
ultimam a aut e habuerint et a genitivo singulari dos terminato venerint, tunc
tantum in masculino et feminino breviantur, ut huius Arcados, has Arcades, hos
Arcadas; alias longi sunt. Genitivus pluralis semper brevis est in Latinis, in
Graecis vero producitur, ut Philaenon. Dativus et ablativus pluralis si is
terminantur, longi sunt, ut doctis; si bus, breviantur, ut agilibus: aut si
Graeca sit declinatio, in terminatus dativus corripitur, ut Arcasin.
7. Hac regula nomina pronomina
participia continentur. Sed pronominis declinatio in hoc tantum differt, quod
in monosyllabis quae vocalibus terminantur, ut me, aut vocalibus constant, ut
o, in quolibet casu producuntur. sed genitivus cum us finitur, breviatur, ut
illius; dativus vero, sicut in nomine, semper longus est, excepto mihi tibi
sibi, quae indifferenter poni possunt. Sic reliqui quoque casus regulam sumunt
ex nomine.
8.
In omnibus verbis modis temporibus numeris personis coniugationibus breviantur
m ut docebam, r ut legebar, t ut faceret, us ut nutriremus. e vero littera
verba terminata breviantur, ut lege; sed imperativi modi secunda tantum persona
a secunda quoque coniugatione tantum producitur, ut doce. Es autem breviatur,
ut sum es et cetera quae ex his conponi possunt, ut adsum ades, possum potes;
in aliis producitur, ut doces. Is
item in secunda persona indicativi modi tunc tantum producitur, cum a tertia
coniugatione producta venerit, ut nutrio nutris, volo vis; alias breviatur. Producuntur
autem a ut ama, i ut nutri, u ut lectu, as ut vocas, es ut legeres, c ut fac.
9.
In omnibus adverbiis breviantur l ut semel, r ut pariter, m ut tam. N vero
excepto non et en ubique breviatur, ut forsitan. E dum finiuntur adverbia, illa
producuntur, quae ex nomine veniunt et conparationis gradus omnino reservant,
ut docte doctius doctissime; quae autem a se nascuntur, ut saepe, aut non
conparantur, ut rite, aut in conparatione deficiunt, ut bene male, breviantur. I finita praeter quasi et ibi et ubi
producuntur, ut heri. O, sicut in omnibus partibus orationis, indifferenter
ponitur, ut falso. S, dum ante eam a habuerit, producitur, ut alias cras;
aliter breviatur, ut magis. Producuntur autem a ut una, u ut noctu, c ut illuc.
Adverbia monosyllaba producenda sunt, ut huc, vel quae ex his fiunt, ut
illuc, exceptis bis et ter.
10.
Omnes fere coniunctiones corripiuntur. Sed quae a et i terminantur producuntur,
excepto ita et quia et nisi. Item quae in n desinunt, si ante eam i habuerint,
producuntur, ut sin.
11.
Accusativae praepositiones, absque his quae in a exeunt et una monosyllaba cis,
breviantur. Ablativae vero illae longae sunt monosyllabae, quae aut vocalibus
constant, ut a, aut vocalibus terminantur, ut de. Sed utriusque casus
praepositiones omnes breves esse non dubium est. Re autem ubique breviatur, ut
remitto, excepto cum refert distat significat, ut est illud
praeterea iam nec mutari pabula
refert,
et uno verbo reicio, ut
reice
ne maculis infuscet vellera pullis
nascentum.
Omnes
interiectiones, si monosyllabae fuerint producuntur, ut heu. Ceterae vero
exemplo similium partium orationis existimandae sunt, ut papae.
Haec
in omnibus partibus orationis observanda sunt, exceptis his quae aut diphthongo
aut positione longae sunt.
|