Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marius Honoratus Servius Explanatio in artem Donati IntraText CT - Text |
|
|
De nomine.1. 'Nomen est pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterve significans'. In omnibus partibus orationis definitiones ita esse debent, ut et segregent ab aliis partibus et ipsius partis quam definiunt aliquam proprietatem dicant. Igitur quod dixit nomen partem esse orationis, segregavit <a> sibilis plausibus et quidquid confusae voci datur. Quod autem dixit 'cum casu', segregavit a verbis adverbiis praepositionibus coniunctionibus. quod autem dixit corpus aut rem significare, hoc ipsius proprium est. Corporale autem nomen vel incorporale grammatici ita definierunt, ut corporale sit quidquid videtur et tangitur, ut lapis, incorporale quod nec videtur nec tangitur, ut pietas. Item dicit aliam proprietatem, 'quod aut proprium aliquid significat aut appellativum.' Nam proprium est quod unius est, ut Hector, appellativum quod multorum est, ut homo. Scire debemus inveniri frequenter nomina appellativa quae fiunt propria, ut est felix, quae communi sensu facile dinoscuntur. Illud etiam scire debemus, quia, si proprium est quod unius est, numerum tantum modo recipit singularem. neque enim potest res unius in pluralitatem cadere. Nam quod propria nomina pluraliter declinantur, sciendum est non ab unius nomine procreatum numerum pluralem, sed multitudine nominum hoc facere. Rite enim dixit Virgilius Marios et Camillos, quoniam plures fuerunt. Appellativum autem nomen cum sit res multorum, recipit tamen et numerum singularem. In multis enim etiam unus tenetur. 2. Conparationis gradus sunt tres, positivus, ut doctus, conparativus, ut doctior, superlativus, ut doctissimus. Plerique nolunt conparativum esse doctiorem, dicentes non esse conparationem, quando doctior dicimus, quia non conparet sed praeferat. Sed errant: nam omnis conparatio id agit, ut alterum praeferat. Illa enim quae aequat similitudo est potius quam conparatio. Positivus autem omnia recipit genera, masculinum, ut hic doctus, femininum, ut haec docta, neutrum, ut hoc doctum, commune, ut docilis, omne, ut amans. Conparativus vero gradus duo tantum suscipit genera, commune, ut doctior, neutrum, ut doctius; superlativus tria tantum, masculinum, ut doctissimus, femininum, ut doctissima, neutrum, ut doctissimum. Praeterea non omnia recipiunt conparationem, sed ea quae sunt qualitatis et quantitatis. Qualitas autem et quantitas aut ab animo dicitur, ut doctus, aut a corpore, ut candidus niger, aut a fortuna, ut miser, aut a mensura, ut longus. Quare quaesitum est, utrum Latinior diceretur, quod tunc dicitur, cum pro diserto ponitur, ut sit Latinior, quo modo disertior; cum autem gentem significat, non potest conparari. Ita enim non possumus dicere Latinior, quem ad modum <nec> Graecior. Conparativus autem gradus iungitur casibus tribus, ablativo, septimo, et nominativo interposita particula quam: ablativo, ut 'doctior ab illo', septimo, ut 'doctior illo', nominativo, ut 'doctior hic quam ille'. Sed frequenter utimur septimo, ablativo paene numquam. Superlativus vero gradus genetivo tantum plurali adiungitur, ut 'doctissimus illorum'. Quamquam et singulari cohaereat, quotiens nomen est enuntiatione singulare, intellectu plurale, ut, 'o Danaum fortissime gentis Tydide.' Illud sane servandum est, quod et postea tractatum est, conparativum gradum nos et nostro et extraneo generi coniungere, superlativum autem tantum nostro. Dicimus enim 'velocior homo hominibus' et 'velocior homo canibus', quoniam conparativus est gradus; superlativum vero gradum tantum nostro praeferimus generi, ut 'velocissimus homo hominum'. Nemo enim dicit 'velocissimus homo equorum'. 3. Genera dicta sunt ab eo, quod generant, atque ideo duo sunt tantum genera principalia, masculinum et femininum. Haec enim sexus tantum generat. Genera autem aut naturalia sunt, aut ex auctoritate descendunt: naturalia sunt, ut vir mulier; auctoritate descendunt, ut hic paries, haec fenestra. In his enim naturalem nullum intellegimus sexum, sed eum sequimur, quem firmavit auctoritas. Cetera vero genera a superioribus veniunt, ut est neutrum, quod nec masculinum est nec femininum, commune, quod et masculinum et femininum, omne, quod omnia supra dicta continet genera, epicoenon vero, quod confusum continet sexum. Nam inter commune et epicoenon hoc interest, quod commune est, ubi visu secernimus sexum, ut canis; epicoenon est e contrario, ubi visu non secernimus sexum, ut piscis. Inter epicoenon et commune hoc interest, quod in communi articulo secernimus sexum, ut hic canis vel haec canis: in epicoeno vero unus articulus sumitur et utrumque sexum intellegimus, ut haec aquila. Eum autem sumimus articulum, quem auctoritas dederit. Nam cum naturaliter non possumus in epicoenis sexum deprehendere, debemus auctoritate firmari. 4. Numerus aut singularis est aut pluralis. Dualis vero Graecus non usurpatur nisi in nominibus duobus, quae sunt haec, duo et ambo, atque ideo etiam inaequaliter declinantur. 5. Figura aut simplex est aut conposita: simplex, quae unam rem continet atque naturalis est, ut doctus; conposita vero, quae ex arte fit et duas res habet, ut indoctus. Conposita autem figura fit quattuor modis, qui in arte sunt positi. Quod autem dicit 'ex corruptis', ita intellegere debemus, ut tunc intellegamus corrupta esse in conpositione, quotiens resoluta possunt <esse> integra: ut siqui dicat concipio, iure dicitur corruptum, quia, si solvatur, facit capio, quod est integrum; et conficio facit facio et similia. Ablativus singularis regit genetivum dativum et ablativum pluralem secundum regulas in arte positas. Sed illud quod dicit 'ablativo e producta vel correpta terminata', ita intellegendum est, ut tunc producta sit, quotiens genetivus singularis ei terminatus sit; cum vero is fuerit terminatus idem genetivus singularis, <correpta,> ut huius patris, ab hoc patre. Ideo autem Latini voluerunt ab ablativo singulari regulas sumere, quoniam hic casus Latinus est, nec eum habent Graeci; et ille utique casus debuit regulas Latinis nominibus dare, qui proprius Latinorum est. 6. Omnia nomina, quae in rerum natura sunt, quinque regulis continentur, quae regulae apud Donatum quidem non sunt propter conpendium, tamen tenendae sunt. Colliguntur autem istae regulae de genetivo singulari: nam is casus quinque finibus terminatur, aut ae diphthongo, ut Musa Musae, aut i, ut doctus docti, aut is, ut pater patris, aut us, ut hic fluctus huius fluctus, aut ei, ut hic vel haec dies huius diei. Ergo cum invenerimus aliquod nomen, de cuius declinatione dubitatur, quaerendus nobis erit praecipue genetivus; qui inventus si ae fuerit terminatus, ad similitudinem Musae declinabitur. Ita et in reliquis fiet. Sed constat Graeca nomina etiam Graece posse declinari. Plane duo praecipue casus in his regulis sollicite proferre debemus, vocativum secundae declinationis et ablativum tertiae, in quibus contra regulas plurimum sibi adsumpsit auctoritas. Vocativus enim singularis secundae declinationis tunc in i exibit, cum nominativus singularis in ius fuerit terminatus in genere masculino in proprio nomine, ut hic Mercurius o Mercuri. Hoc enim nomen et ius terminat nominativum et masculinum est et proprium. Si autem nominativus us terminatur, ut hic doctus, vocativum facit o docte; et si appellativum sit, licet ius terminatur, ut hic impius o impie facit, hic egregius o egregie. Sed huic regulae contrarium est hic filius o fili. Quare maiores nostri timentes ipsum vocativum similem fecerunt nominativo, ut Virgilius dicit corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum, et 'Lucius Octavius iudex esto'. Ablativus vero tertiae declinationis, qui et i et e terminatur, multum confusus est. Tamen hoc servare debemus, ut, cum [vel] nomen fuerit generis communis, quod in is mittit nominativum et genetivum, ablativum i terminemus, ut hic et haec docilis ab hoc et ab hac docili: item neutra omnia, quae e terminantur in nominativo, ut hoc mare ab hoc mari. Ea vero quae x littera terminantur in e exeunt, ut hic calix ab hoc calice, haec paelex ab hac paelice, haec lex ab hac lege et similia. Item omnia participia e terminantur, ut ab hoc calente, ab hoc furente; quae si nomina fuerint, i magis terminabuntur: item quae or terminantur in nominativo, ut doctior clarior minor maior: facit enim a doctiore clariore minore maiore. Reliqua vero sic ambigua sunt, ut vix etiam auctoritate firmentur. Nam et ab hac navi et ab hac nave legimus, et ab hac puppi et ab hac puppe, et ab hoc igni et ab hoc igne. In quibus omnibus meliorum auctoritas sequenda est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |