Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

    • De adverbio.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

De adverbio.

1. Adverbium dictum est eo, quod necesse habet hanc partem orationis verbum sequi, ut 'cras faciam', 'hodie scribo'. Sed non, ut necesse est adverbio sequi verbum, ita necesse erit verbo sequi adverbium. Nam quando dico 'facit orator', est elocutio plena, quamquam sine adverbio. Potest ergo verbum sine adverbio poni; adverbium autem sine verbo numquam ponitur. In significationibus adverbiorum localia adverbia diligenter advertenda sunt, quae habent quattuor species, in loco, de loco, ad locum et per locum. In loco sunt haec, hic illic ibi intus foris. De loco sunt haec, hinc illinc inde. Intus foris uno modo tam in loco quam de loco proferuntur, id est sine coniunctione praepositionis. Ad locum sunt haec, huc illuc illo istuc intro foras. Per locum sunt haec, hac illac illa. Ergo animadvertere debemus, ut, quotiens fuerint adverbia in loco, iungamus verba quae habent significationem in loco, ut puta, ibi sum, illic sedeo, intus <sto> et similia; quotiens sunt autem adverbia quae significant ad locum, iungamus ea his verbis similiter quae habent significationem euntis, ut pergo illuc, vado illo, proficiscor intro et similia. Nam siqui dicat 'venio ibi', vitiosum est. Venio enim significationis est ad locum, ibi vero in loco est, et duo haec diversa numquam cohaerent. Non omnia adverbia recipiunt conparationem, sed ea tantum, quae ducunt originem a nominibus recipientibus conparationem, ut doctus docte. Iure enim dicimus doctius doctissime, quoniam et nomen ipsum doctus facit doctior doctissimus. Adverbia autem quae conparantur in positivo gradu duas habent regulas, e et er, ut docte et fortiter; in conparativo unam, ut doctius fortius; in superlativo autem unam e, quod semper productum est, ut doctissime fortissime. Quando autem positivus e terminetur, quando er, dativus singularis ostendit. Nam e tum terminatur adverbium positivo, cum dativus singularis o fuerit terminatus, ut docto docte, claro clare. Tunc autem adverbium er terminatur, cum dativus singularis i fuerit terminatus, ut huic agili agiliter et huic forti fortiter. Quae his regulis non serviunt, adverbia anomala sunt.

2. Nomina provinciarum semper recipiunt praepositiones, ut 'ad Campaniam pergo', 'de Campania venio', 'in Campania sum'. E contrario nomina civitatium numquam recipiunt praepositiones, quando funguntur vice adverbiorum. Verum tamen si ad locum significant, accusativi forma sequenda est, ut 'Carthaginem vado'; si de loco, secundum septimum loquimur, ut 'Carthagine venio'; si in loco, duplex regula est. Nam si nomen fuerit secundae declinationis, adverbium in loco fit secundum formam genetivi: dicimus enim 'Deli fui', 'Beneventi fui', quoniam huius Deli, huius Beneventi genetivus est. Si autem nomen erit alterius cuiuscumque declinationis, tunc formam sequimur dativi casus: dicimus enim 'Carthagini fui', 'Tiburi fui', quoniam huic Carthagini, huic Tiburi dativus est. Sciendum est sane pauca nomina his regulis repugnare, ut est Narbone in Philippicis Ciceronis, 'cum tu Narbone mensas hospitium convomeres': debuerat enim dicere Narboni. Item Vergilius ait 'Turia Carthagine qui nunc Exspectat' [inquit Carthagine], non Carthagini, quod erat regulae. Sed Cicero antiptosin fecit figuram, Vergilius vero metri necessitatem mutata regula servavit. Generaliter tenendum est quod adverbiis non debet coniungi praepositio separatim. Nemo enim dicit 'de sero', 'de modo'; unde nec 'de mane' dicere debemus, quod plerique in usu habent. Sed quoniam legimus 'dum mane novum', id est quoniam legimus hoc ipsum mane iam nomen effectum (genus enim non recipit nisi nomen), videmur ei adicere posse praepositionem. quare tutius loquuntur qui et solum adverbium sine praepositione ponunt, ut 'mane venit', et quando volunt addere praepositionem, genus coniungunt, ut 'de primo mane venio'. Iam enim non videtur iungi ei parti orationis quae est mane, sed quae est primo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License