Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marius Honoratus Servius Explanatio in artem Donati IntraText CT - Text |
|
|
De coniunctione.1. Coniunctiones dictae sunt ab eo, quod coniungant elocutionem. Nam siqui dicat 'ego tu eamus', dissidet elocutio; si interponas et et dicas 'ego et tu eamus', incipit cohaerere. Copulativae dicuntur eo, quod et verba et sensum copulant, ut siqui dicat 'ego et tu eamus'. Nam in hac elocutione et verba coniuncta sunt et sensus: utrumque enim iturum significat. disiunctiva vero penitus contra naturam sermonis fuisset inventa, nisi vel verba coniungeret. Nam quid tam contrarium coniunctioni, quam habere speciem disiunctionis? Sed ideo disiunctiva dicitur, quod sensum disiungat: nam verba coniungit, ut siqui dicat 'ego aut tu eamus'. Nunc enim elocutio coniuncta est, sed sensus disiunctus: non enim utrumque, sed alterum iturum significat. Expletivae dicuntur coniunctiones eo, quod additae illud quod minus fuerat explere contendunt, ut siqui dicat neglegenti lege, dicendo lege in eo eum arguit, quod non legit; at si dicat 'saltem lege', in eo arguit, quod nihil omnino agit. Inter causales et rationales hoc interest, quod tunc utimur causalibus, cum de causa loquimur, tunc rationalibus, cum de ratione. Causa est autem, quae nos inpingit ad aliquid faciendum; ratio autem, qua utimur in faciendo. Sed plane sciendum est quod pro rationalibus causales ponere possumus; pro causalibus numquam ponimus rationales. Etenim causa non statim ratione reperitur; ubi autem ratio est, iam causa praecessit. In ordine autem hoc servandum est, quod sunt aliquae quae semper praeponuntur, ut at ast. Dicimus enim 'ast ego quae divum incedo regina', non 'ego ast'; et item 'at pater Anchises', non 'pater at Anchises'. Postponuntur vero que autem: dicimus enim 'primusque Machaon', non 'que primus Machaon', et 'hoc autem fac', non 'autem hoc fac'. Igitur vero et primo et ultimo et medio convenit loco: dicimus enim et 'igitur patres conscripti censuerunt' et 'patres igitur conscripti censuerunt'. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |