Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

    • De syllaba.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

De syllaba.

1. Syllaba dicta est ex Graeco vocabulo, APO TOU SULLAMBANEIN TA GRAMMATA, id est a conceptione litterarum. Ergo proprie illa dicitur syllaba, quae de plurimis constat, ut est post. Quae autem de una vocali perficitur, abusive dicitur syllaba, ut e. Omnes autem syllabae a vocalibus suis incipiunt habere tractatum, atque inde exordium sumunt. Consonantes enim quae sequuntur ipsi syllabae inputantur; praecedentes autem non ipsi, sed aut vacabunt aut superiorem brevem iuvabunt. Ut puta glans: ab a considerantes n et <s> ipsi syllabae damus, quia secuntur vocalem; g vero et l non ipsi inputamus, sed servamus ad auxilium superioris brevis, si forte praecedat. Consonantes autem non hae solae, quae in eadem syllaba sunt, sed etiam in sequenti positae iuvant praecedentem vocalem, ut arma. Syllabae breves quattuor modis considerandae sunt: primo ut habeant vocalem brevem, deinde ut non desinant in duas consonantes aut in unam duplicem aut in i inter duas vocales constitutam. Quibus quattuor modis e contrario animadversis deprehendimus longas. Nam si sit vocalis naturaliter producta, syllaba erit longa, ut est dos: si etiam duae consonantes secuntur brevem, similiter longa erit, ut ars; vel si una duplex sequatur, ut est pix; vel si <i> inter duas vocales, ut est Troia. Plane diphthongi semper longas syllabas faciunt [quae diphthongus sic declinatur quo modo doctus]. Sunt autem quattuor, ae, ut Aeneas; oe, ut poena; au, ut aurum; eu, ut Eurus. Ceterum e et i apud antiquos tantum modo deprehenditur, ut eitur. Y et i in Graecis nominibus diphthongus est, ut Harpyia. Plane quoniam difficilis est deprehensio circa syllabas naturaliter longas, idcirco primum debemus considerare, quem ad modum naturaliter proferantur; deinde inflexiones considerare debemus. Nam facilitas si non intellegis qualis est in nominativo, in genetivo cognosces, quia longa est et aperte producitur: facilitatis enim facit. Item relegerunt: le ne dubites qualis sit, significat singularis numeri pronuntiatio; relegit enim facit. Deinde studeamus pronuntiationi, poetarum etiam exempla teneamus. Deinde considerare debemus sermonum primas origines.

2. nam <prima positio> ut fuerit, similiter omnis derivatio sequitur, ut puta amor, a brevis est: sive postea amicus, sive amo, sive amator, sive amant, sive amantem dicas, ubique a brevis erit. Pauca sunt enim nomina quae ab hac regula recedunt, ut puta lux et lucerna: nam cum lux longa sit, lucerna brevis est. Et quia his rebus deficimur, superest ut ad exempla curramus, quae aput poetas per lectionem facillime deprendimus. Communes syllabae modis fiunt octo. Primus modus est, si correptam vocalem duae consonantes sequuntur, quarum prior muta quaepiam est vel f semivocalis et sequens liquida: est enim longa in hoc, 'vasto Cyclopis in antro'; brevis in hoc, 'vastosque ab rupe Cyclopas'. Secundus modus est, cum correpta vocalis in unam desinit consonantem sequente h, quae adspirationis est nota: est enim longa in hoc, 'terga fatigamus hasta'; brevis in hoc, 'quisquis honos tumuli'. Tertius modus est, cum correptam vocalem duae consonantes sequuntur, quarum prior s littera est: est enim longa in hoc, 'unde spissa coma'; brevis in hoc, ponite: spes sibi quisque, et haec quam angusta videtis. Quartus modus est, cum correpta vocalis partem terminat orationis, quae in unam desinit consonantem: est enim longa in hoc, nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis; brevis in hoc, 'hoc caput o cives'. Quamquam et si in nullam desinat consonantem, videtur posse exemplo probari: invenies enim apud Vergilium

dona dehinc auro gravia sectoque elephanto.

Sed sciendum est quod brevis syllaba potest pro brevi et pro longa poni. Quintus modus est, cum diphthongum vocalis sequitur: est enim longa in hoc, 'Musae Aonides'; brevis in hoc, 'insulae Ionio in magno'.

3. Sed et hoc tunc contingit, cum nulla consonans intervenit et nudam diphthongon sequitur nuda vocalis. Sextus modus est, cum nudam vocalem vocalis sequitur. Est enim longa in hoc, 'o ego infelix'; brevis in hoc, 'sub Ilio alto'. Septimus modus est, cum pronomen c littera terminatum vocalis statim subsequitur: est enim longa in hoc, 'hoc erat alma parens'; brevis in hoc, 'solus hic inflexit sensus'. Sed quando c pro duabus consonantibus ponitur, debet cum quadam conlisione proferri. octavus modus est, cum brevem vocalem sequitur z: est enim longa in hoc, 'Mezenti ducis exuvias'; brevis in hoc, 'nemorosa Zacynthus'.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License