Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

  • DE PARTIBUS ORATIONIS.
    • Praefatio
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

DE PARTIBUS ORATIONIS.

Praefatio

1. Duae sunt principales partes orationis, nomen et verbum, eo quod ipsae solae faciunt elocutionem, ut 'Cicero scripsit', 'Virgilius fecit', et sine ipsis nulla alia pars inplet elocutionem. Nam quando dicimus 'ipse legens', minus est aliquid, puta 'dixit', ut sit 'ipse legens dixit'. Aristotelici duas dicunt esse partes orationis, nomen et verbum, Stoici quinque, grammatici octo, plerique novem, plerique decem, plerique undecim.

2. Interiectionem Graeci non penitus non habent, sed inter partes orationis non conputant. Nos articulo non penitus caremus, sed in pronomine conputamus. Tres partes orationis sunt quae casibus declinantur, nomen pronomen participium, et una quae temporibus, id est verbum; ceterae omnes quattuor non declinantur. Quaesitum est, quando pars orationis <alius partis orationis> officio fungitur, utrum ius suum retineat an eius <recipiat, cuius> accipit significationem. Nam frequenter invenimus et nomina pro adverbiis posita, ut 'torvum clamat', et adverbia pro nominibus posita, ut 'mane novum'. Quare sciendum est quoniam, si nomen sit pro adverbio constitutum, incipit non posse declinari. Etenim cum desinat esse quod est et transeat in adverbium, incipit iam sic non posse declinari, quem ad modum nec illud adverbium naturaliter declinatur. Item adverbium si transeat in significationem nominis, non numquam declinatur, quoniam significat eam partem orationis, quae recipit declinationem. unde est illud apud Plautum, 'a primo mani usque ad vesperam'. Utique modo mane nomen est, hoc mane huius manis huic mani hoc mane ab hoc mani. Nam si adverbium esset, nec genus reciperet, nec praepositioni adiungeretur, nec posset i terminari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License