Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

  • DE PARTIBUS ORATIONIS.
    • De nomine.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

De nomine.

1. Proprium nomen in quattuor dividitur partes, praenomen nomen cognomen agnomen. Praenomen est quod in loquendo praeponimus, ut Publius: nomen est commune familiae, ut Cornelius: cognomen est proprium vocabulum, ut Scipio: agnomen est quod extrinsecus sumitur, vel a virtutibus, ut Africanus, vel a vitiis, ut Gurges Strabo. Sed sciendum est quod plerumque contingit, ut unum tantum modo inveniatur: nam ecce Romulus unum tantum habet: plerumque duo inveniuntur, ut Numa Pompilius; plerumque tria, ut Publius Virgilius Maro; plerumque quattuor, ut Publius Cornelius Scipio Africanus. Sane sciendum est quia, quotiens unum invenitur, cognomen est; nemo enim potest esse sine vocabulo: quotiens duo, plerumque praenomen et cognomen, si libertus est; nam non potest libertus habere nomen, quod familiam significat, cum ipse sine familia sit.

2. Appellativorum nominum species sunt viginti septem. Sunt nomina corporalia, quae videmus et tangimus, ut terra lapis; sunt incorporalia, quae nec videmus nec tangimus, ut pietas iustitia. Sunt primae positionis, quae a natura firmata sunt, ut mons schola; sunt derivativa, quae a primae positionis nominibus deducuntur, ut montanus scholasticus. Haec autem derivativa non regulis, sed auctoritate firmantur. Nam plerumque invenimus varia ab uno sermone, ut <a> Tuder est Tudertinus Tuders. Sunt etiam diminutiva, quae sensum minuunt et non semper, sed frequenter syllabis crescunt, ut agnus agnellus. Sunt etiam alia sono diminutiva, ut tabula fabula. In his enim significatio principalis est, sed enuntiatio diminutiva. tunc enim re vera essent diminutiva, si haberent alia principalia, ut oculus ocellus. Sunt quae dicuntur tota Graeca, ut Dido Manto: haec possunt et Graece et Latine declinari, Graece, ut Dido Didus, Latine, <ut> Dido Didonis, Manto Mantus et Manto Mantonis. Sunt quae tota Latina appellantur, quae longe aliter a Latinis proferuntur quam a Graecis. Nam cum Graeci dicant Polydeuces, Latini appellant Pollux. Haec autem quae tantum Latina sunt Latine declinamus. Sunt quae appellantur notha, quae non primis syllabis, sed ultimis a Graeco sermone dissentiunt, ut Achilleus Achilles, Agamemnon Agamemno; et fere omnia Graeca, quae in on exeunt, detracta n littera per brevem o proferuntur, ut Apollon Apollo, Platon Plato. Sunt synonyma, quae varias habent elocutiones, sed unam significationem, ut terra humus solum tellus. Sunt homonyma superioribus contraria, ut aries: nam et machinamentum, quo muri expugnantur, et sidus in caelo et animal in terra aries vocatur. Sunt patronymica, quae trahuntur non tantum a patribus, sed etiam a parentibus: nam inveniuntur et a matre ducta, ut Thetideius et Letoides, et ab avo, ut Aeacides, et a maioribus, ut Dardanides Aeneas, et a vitrico, ut Amphitryoniades. sic ergo dicimus patronymica non a patre tantum, sed a parentibus tracta, ut dicimus parricidam non eum qui patrem tantum, sed qui quemque parentum necaverit. Haec autem patronymica, si Graeca fuerint, aut in des exeunt, ut Atrides, aut in ius, ut Atreius, aut in on, ut Atrion. Sed quae in des exeunt, tantum patronymica sunt, ut Atrides Agamemnon; quae in ius exeunt, et patronymica et possessiva, ut Atreius Agamemnon, Atreius gladius, Evandrius ensis. Quae autem in on exeunt, in Latinum sermonem non transeunt. Feminina autem aut in is exeunt, ut Atreis; aut in ias, ut Atreias; aut in ne, ut Atrine. Sunt etiam nomina adiectiva, quae plerumque sensum habent, sed coniunctione laetantur, ut magnus fortis: dicimus enim 'magnus vir', 'fortis exercitus'. Sunt etiam qualitatis, quae trahuntur ab animo, a corpore, extrinsecus, ut doctus niger felix; sunt quantitatis, quae trahuntur a mensura, ut longus latus; sunt gentis, quae gentem significant, ut Graecus Hispanus; sunt quae patriam significant, ut Romanus; sunt quae numerum, ut unus duo tres quattuor quinque; sunt quae ordinem, ut quintus sextus. Sunt quae ad aliquid dicuntur, quae penitus non possunt sine alterius coniunctione intellegi, ut pater: non enim patrem possumus dicere, nisi filium habeat. Sunt ad aliquid qualiter se habentia, quae e contrario significationem sumunt, ut dexter sinister niger candidus. Sunt generalia, in quibus species continentur, ut animal: nam animal dicitur et homo et canis et equus. Sunt specialia, ut sunt illa quae diximus, canis homo et equus: nam illa sunt specialia, quae <a> genere descendunt. Sunt facta de verbo, ut doctor lector. Haec autem semper in tor exeunt et oriuntur a gerundi modo ultimo tempore ultima syllaba in tor versa per omnes coniugationes, ut amatu amator, doctu doctor, auditu auditor, lectu lector. Sunt etiam participiis similia, ut demens: nam sic est demens quasi legens; sed demens nomen est, quia recipit conparationem, legens vero participium, quia non recipit similiter conparationem. Sunt etiam verbo similia, ut contemplator: sed haec cum casum acceperint, nomina sunt, ut contemplator contemplatoris; cum autem tempus habuerint, verba, ut Maro dixit 'contemplator aquas dulces'.

3. Sed conparativus gradus generis est semper communis, excepto nomine, quod est senior: hoc enim, ut Probus dicit, tantum generis masculini est. Non omnia quae sunt qualitatis et quantitatis recipiunt conparationem, sed omnia quae recipiunt conparationem qualitatis sunt et quantitatis, sic ut puta non omnes qui student causas agunt, quisquis autem causas agit studet sine dubio. Recta conparatio est quae primam syllabam integram per omnes <gradus> servat, ut doctus doctior doctissimus. Si autem integram non servat, inaequalia efficit nomina, quae sunt tantum tria, bonus malus magnus. Cum constet conparativum gradum minus significare videatur, ut clarior clarissimo, doctior doctissimo. Praeterea ipse conparativus non numquam positivum significat, non numquam nec positivum significat. Quando dicimus 'Charon senior', modo non significat senior, significat tamen senex. At cum Salustius dicit 'mare Ponticum dulcius quam cetera', modo invenitur conparativus non solum conparativus non esse, sed nec positivus: nam mare non modo dulcius non est, sed nec dulce quidem. Donatus dicit quinque adverbia positivo tantum esse iungenda, tam [quam] magis maxime minus et minime, ea scilicet ratione, quoniam vim in se habent conparandi, atque ideo non debent conparativis gradibus iungi, ne videatur conparatio geminata. Qui enim dicit 'tam doctior', paene hoc dicit, 'doctior doctior', quod Latinitas non patitur. Probus autem dicit omnia adverbia, quae vim augentis aut minuentis in se habent, non debere coniungi nec conparativo nec superlativo, ut sunt ista, valde multum plurimum per et similia. Nam ista omnia tantum positivis gradibus debemus adiungere. Quod superlativum gradum dicit genetivo plurali coniungi, non adeo verum est. Nam invenimus eum etiam singulari genetivo posse coniungi, tunc quando nomina sunt enuntiatione singularia, intellectu pluralia, ut est 'o Danaum fortissime gentis'. Quod dicit enuntiatione masculinum, intellectu esse neutrum pelagus, verum est; vulgus falsum est: et feminino et neutro genere legimus apud Virgilium, feminino 'in vulgum ambiguam', neutro 'ignobile vulgus'. Balneum generis neutri est in numero singulari: <in numero autem plurali> feminini quidem secundum usum, ut 'occisus est ad balneas Pallicias'; tamen et neutraliter legimus, ut 'balnea vitat' in Horatio. Caelum in numero singulari generis neutri est, in numero autem plurali generis masculini: habemus enim in Lucretio 'quis totidem vertit caelos'. Caepe in numero singulari generis neutri est, ut 'tunicatum cum sale mordens caepe'. Et hoc nomen tres solos habet casus, hoc caepe hoc caepe o caepe; in numero autem plurali genere feminino simpliciter declinatur. Ioca et loca simillima nomina sunt. Nam in numero plurali et masculino et neutro genere declinantur: dicimus enim et ioci et ioca, loci et loca; in numero autem singulari tantum masculino, ut iocus et locus. Quod dicit genera communia esse inter masculinum <et femininum>, ut puta pampinus, non ita intellegimus, quasi sacerdos. Nam sacerdos si masculus est, hic sacerdos dicitur; si femina, haec sacerdos: non possumus hoc pro nostra voluntate confundere, sed pro naturae qualitate discernimus. Pampinus vero et dies et similia pro nostro arbitrio vel masculino vel feminino genere proferuntur. Nomen nec in totum fixum nec in totum mobile dixit <leo> leaena secundum Vergilium, 'torva leaena lupum sequitur'; secundum Ovidium mobile est, qui dixit

ut lea saeva sitim multa conpescuit unda.

4. Eiusdem generis debent esse deminutiva, cuius generis sunt principalia; ut puta ideo haec domuncula generis feminini, quia et haec domus generis feminini est: exceptis scilicet paucis istis, scutum pistrinum canis rana verna scutra; nam scutra scutrillus facit, beta betaculus. Pulvis dicit quia numeri singularis est tantum; sed legimus apud Horatium

novendiales dissipare pulveres.

5. Item pax lux dicit numeri singularis; sed legimus apud Salustium paces et luces. Item Quirites dicit numero tantum plurali; sed legimus apud Horatium hunc Quiritem, ut sit nominativus hic Quiris: item idem Horatius 'quis te Quiritem'; cuius nominativus erit hic Quirites, ut dicit Petronius. Quadrigas dicit numeri tantum pluralis, sed Varro dicit et numero singulari. Virus generis neutri est et declinatur quem ad modum doctus, hoc virus huius viri: legimus enim apud Lucretium 'tetri primordia viri'. Dicit nomina iam conposita non debere conponi, <et idem paulo ante dixit de conpluribus posse conponi:> ne contrarium sit, ita intellegi debet, ut liceat nobis nomen conponere bis, sed ita ut prima conpositio sensum nominis in contrarium non vertat, secunda autem vertat, ut territus inperterritus. Illud enim nobis non licet facere, ut per conpositionem primam conversum in contrariam significationem nomen per secundam conpositionem valeamus revocare ad primam significationem, ut est doctus indoctus, quando utique nulla ratione dicitur. Praefectus vigilum si sic dicatur, quem ad modum tribunus militum, id est si pro uno nomine accipitur uterque sermo, priore parte tantum modo declinatur. Si autem voluerimus elocutionem facere, dicimus praefectus vigilibus, quo tempore licet nobis etiam in haec duo nomina aliquem adferre sermonem, ut 'praefectus est vigilibus'.

6. Casus plerique quattuor esse dicunt, auferentes nominativum et vocativum, qui similis est nominativo. Ideo autem auferunt nominativum, quoniam, cum casus sit dictus ab eo, quod faciat nomen cadere, nominativus e contrario rectum nomen ostendit. Alii quinque docent, ut Graeci, qui ablativum non habent; alii sex, ut Latini, qui ablativum addunt; alii etiam septimum addunt casum, qui est ablativo similis sine praepositione, quamquam non in omnibus similis inveniatur. Nam quando dico 'doctior illo' et 'doctior ab illo', re vera eadem invenitur elocutio; quando autem dico 'illo praesente suscepi' et 'ab illo praesente suscepi', non est similis ab utroque casu elocutio. Nam 'illo praesente suscepi' admittit tertiam personam; 'ab illo praesente suscepi', inter duas tantum modo res geri videtur. non nulli adiungunt octavum casum, qui fit, cum quid per accusativum cum praepositione possumus dicere <et> dicimus per dativum sine praepositione, ut 'it clamor in caelum' et 'it clamor caelo' vel 'subeunt ad murum' et 'subeunt muro'. Inflexionum autem varietates in casibus sex sunt. Aliquando enim omnes casus varios exitus sumunt, ut est unus, quae dicitur forma hexaptota: item pentaptota dicitur, ubi quinque sunt varietates, ut doctus; item tetraptota, ubi quattuor, ut est species; triptota, ubi tres, ut est templum; diptota, ubi duae, ut est cornu genu: nam nominativus accusativus et vocativus corripiuntur, alii tres producuntur. Est etiam monoptota, quam non bene monoptotam, sed aptotam dicimus, ut est nequam. Nam monoptota illa sunt, ubi unus tantum casus est, ut sponte; aptota vero illa sunt, ubi omnes quidem sunt casus, sed nulla ratione variantur, ut est frugi. Inveniuntur autem nomina unum casum habentia tantum, ut natu tabo; aut duo tantum, ut hic Iuppiter o Iuppiter; aut tres tantum, ut hoc nefas hoc nefas o nefas; aut quattuor tantum, ut huius dicionis huic dicioni hanc dicionem ab hac dicione. Sed horum nominum reliquos casus in usu quidem non esse manifestum est, in auctoritate autem saepius reperiuntur. Inimicus dativum regit, quamquam usus vindicet nominativum: 'inimicus' enim 'mihi est' dico, non meus. Item 'secundus ab illo est' dicimus, non secundus illi. Quamquam ista nomina, quae suis casibus serviunt, etiam aliis varia auctoritate iunguntur. Nam et pactus illam rem dignus illa re. Quod dicit ab his mulabus filiabus deabus nos dicere debere, sciendum est propter testamentorum necessitatem. Nam haec pauca dicit Probus contra artem esse suscepta, nec nos debemus ad istorum similitudinem alia declinare. Ea enim, quae arte carent, sola auctoritate firmantur. vas in numero singulari tertiae est declinationis, in numero plurali secundae. Dies secundum regulam tantum feminini generis est: nullum enim nomen e producto ablativo terminatum alterius potest generis inveniri. quod autem dicimus genere masculino, ratio persuasit adverbii: nam hodie dicentes quasi hoc die significamus; nec tamen dicimus hadie quasi hac die. Nam quotiens nominativus singularis n et s terminatur, ablativus in e et genetivus pluralis in um exit. A supra dictis regulis venit accusativus singularis. Tunc in im exit, cum ablativus singularis indubitabiliter i terminatur, ut ab hac vi, ab hoc Tiberi: facit enim hanc vim, hunc Tiberim. Si autem e terminetur ablativus, tunc variatur accusativus, ut ab hac puppe hanc puppem. Domus et iugerum ab antiquis aliter declinabantur, quam hodie declinamus. Nam domus quartae erat declinationis, iugerum tertiae. Nos autem in hoc nomine, id est domus, tres [in unum] casus usurpamus a secunda declinatione, ablativum a domo, genetivum pluralem harum domorum, accusativum pluralem has domos. In nomine autem iugeris unum tantum modo casum usurpamus, ablativum ab hoc iugero. V littera tunc retinetur in dativo plurali, ut ipse dixit, cum aliqua discernenda sunt, ut artubus et arcubus. Cui regulae tamen invenimus duo nomina contraria, id est nulla discretione interveniente u retinentia, ut specubus et tribubus. Ab istis regulis discrepant nomina tantum pluralia, ut Vulcanalia Minervalia, ideo quod illae regulae ablativi sunt singularis, haec autem nomina numeri sunt tantum pluralis.

7. Quae licet regulas non habent, tamen ad similitudinem nominum declinanda sunt, quae [nomina] regulis continentur, id est ut sic declinemus hae Kalendae quem ad modum <hae Musae, hi Manes quem ad modum> hi agiles, hae Idus quem ad modum hae manus. Quamquam dixerunt, ut, quem ad modum regulis carent, ita varie declinarentur. Nam invenimus apud auctores et ancilium et anciliorum, et Vulcanalium et Vulcanaliorum. Item nomina Graeca a supra dictis regulis segregantur, ut emblema poema; et hoc iuste. Nam si Graeca sunt, vel ablativo carent; illae autem regulae ab ablativo originem sumunt, quas non possunt suscipere nomina ablativo carentia. Sed haec maiores nostri aut tertia declinatione declinabant, si fuissent generis neutri, ut poema poematis; aut prima declinatione declinabant, si fuissent generis feminini, ut haec poema huius poemae. Quamquam invenimus aliquos casus nec ab illis nec ab istis regulis declinatos, id est genetivum pluralem et dativum et ablativum plurales: legimus enim apud Ciceronem horum poematorum his poematis et ab his poematis; similiter et emblematorum et emblematis, peripetasmatorum peripetasmatis.

8. Analogia dicitur ratio declinationis nominum inter se omni parte similium; Latine proportio vocatur. Nomina autem similia sunt omni parte, si octo rebus sint similia, id est sex illis quae accidunt nomini, qualitate conparatione genere numero figura casu, deinde exitu syllabarum, deinde consonantium ratione paenultimarum. Atque si una res de istis octo similibus desierit, dicimus [enim] nomen nulla ratione similiter declinari.

9. Cuius rei exemplum sit lepus et lupus. Nam licet septem partibus consentiant, tamen, quia genere dissentiunt (lupus enim transit in aliud genus, ut lupus lupa, lepus lepa non facit).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License