Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marius Honoratus Servius Explanatio in artem Donati IntraText CT - Text |
|
|
De verbo.1. Odi novi memini quaeritur cuius sint temporis. Constat esse perfecti. Nam et perfectum in i semper exit, ut legi scripsi, et praesens tempus numquam in i, sed semper in o exit. Illa enim verba significationem habent praesentis temporis, regulas autem praeteriti. Sum defectivum verbum est in coniugatione. Nam quando dicimus es, non potest esse secunda coniugatio, quia et e correptam habet et in prima persona e ante o non habet. Pudet et taedet quasi defectiva posuit; in superiore autem parte inpersonalia non contrarie sunt posita. Nam hoc ipsum verbum inpersonale defectivum est. Sublatis enim de primo verbo duabus personis, prima et secunda, tertia utique superest; quae si non sibi adiungat pronomen, defectivum dicitur esse verbum, si autem adiungat, inpersonale. 2. Gaudeo et audeo a plerisque neutropassiva, ab aliis anomala, ab aliis supina verba dicuntur, quae in tempore perfecto et plusquamperfecto passivam habent declinationem, in reliquis activam. Sunt alia inaequalia, quae <et> suam habent declinationem et contrariam, ut est placeo: nam et placui facit et placitus sum. Sunt item alia inaequalia, quae ideo sunt inaequalia, quia primam syllabam non reservant, ut nolo volo: faciunt enim nolo non vis non vult, non nolo nolis nolit: item volo volis volit non dicimus, sed volo vis vult. Sunt alia penitus anomala, de quibus nihil possumus dicere, nisi quod lectione detinentur, id est eas usurpare personas, quae tantum auctoritate firmantur, ut sunt haec, faxo faxis, infit, inquam et reliqua. Prima persona indicativo modo semper corripitur, ut lego, absque monosyllabis, ut do sto flo, quae quidem ipsa, si fiant polysyllaba, ut reddo reflo praesto, corripiuntur. Verba quorum declinatio in nostra potestate est sunt haec, tondeo lavo fabrico punio et reliqua. Verum tamen debemus secundum naturam actuum vel activum vel passivum praesumere in declinatione, ut 'ego lavor', 'balneum lavat'; quando ego capillos depono, ut dicam tondeor, quando alteri capillos detraho, ut tondeo. prima persona non debet ita proferri, lego ego, quoniam lego iam habet in se significationem pronominis; nisi tamen sic tunc possumus dicere, lego ego, quando nos magis volumus ostendere lecturos quam alios, ut sit 'quasi ego magis lego quam ceteri'. 'Maledico tibi' dicimus, non te, quoniam 'tibi dico', non 'te dico' dicimus. Prima persona ante ultimam o septem litteras non habet, h o f k q y z; ceteras vero habet, e, ut sedeo, i, ut audio, u, ut annuo, b, ut libo, et <reliqua>, sicut in arte scripta sunt. K ideo non potest praeponi o litterae, quia numquam anteponitur nisi a sequente. O y z ideo non possunt praeponi, quia unum tamen verbum, quod o ante o habet, ut reboo, 'reboant silvaeque et magnus O'. Ideo contra regulam venit, quia Graecum est. Cetera in arte conscripta sunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |