Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

  • DE PARTIBUS ORATIONIS.
    • De participio.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

De participio.

1. Participium est quasi particapium: habet enim a nomine genera et casus, a verbo tempora et significationes, ab utroque numerum et figuram et cetera, quae in superioribus dicta sunt. In posterioribus illud adicit, inchoativa verba non habere nisi praesentis temporis participium, futuro autem carere. Ideo autem [in] futuro carent, quoniam regulam futura participia a praeterito ducunt participio, praeteritum autem participium a tempore perfecto originem sumit; et ideo, cum inchoativa verba tempus perfectum non habeant, non possunt habere id quod additur iam tempori perfecto. Praeterea dicit participia ab inpersonalibus verbis nisi usurpata non venire; quae res penes Latinitatem non erit [et similia]. Et hoc similiter ab arte descendit. Etenim participia a prima positione verbi originem trahunt. Cum igitur inpersonalia primam personam non habeant, participia non iure ex se faciunt, sed tamen, ut dixi, usurpare nobis licet.

2. Invenimus enim apud varios auctores, quod puto ideo fieri, non quod de inpersonalibus usurpentur participia, sed quod ipsa inpersonalia fiunt verba plenissima. Nam hoc, quod dicimus pudet taedet tantum dici, invenimus in auctoribus et pudeo et taedeo; unde fiunt pudens et taedens: participium non ab inpersonali videbitur, sed a verbo integro. Odi verbum participium habet osus, quod licet in usu non sit, tamen conponatur, et in usu erit, exosus perosus. Ab eo quod est memini artis nullum participium reperitur: si ad usum, verum est; si ad auctoritatem, falsum. Nam invenimus in Plauto meminens. Tunicatus galeatus dicit participia non esse, sed nomina, eo quod a verbis non trahuntur. Sed si diligenter adtendas, advertens a similibus participia conprobabis. Nam licet non faciat tunico galeo, tamen, quoniam tempus habent, sine dubio participia sunt.

3. Etenim 'armatus incedit' et 'vestitus incedit' cum dico, hoc significo, 'iam armatus, iam vestitus est'. Sic etiam dicimus 'tunicatus incedit', 'galeatus incedit', id est [et] 'iam tunicam habet', 'iam galeam habet'. Quae res tempus ostendit; et si tempus est, participium est. Pransus cenatus et reliqua constat esse participia, licet a verbo non veniant. Concessum est enim regulariter, ut a neutralibus verbis liceat nobis usurpare praeterita participia. Sed quoniam in his ars deficit, debemus vel auctoritate firmare neque ad istorum similitudinem alia fingere, sed illis tantum uti, quae lecta sunt.

4. Nomina similia participiis praeteriti temporis quartae sunt declinationis, ipsa autem participia secundae, ut hic visus huius visus nomen est, hic visus huius visi participium est. Furibundus et moribundus <quaesitum est> quid essent; et nomina esse manifestum est, quod subtracta dus syllaba et addita <s> littera non redeunt in participia praesentis temporis, quod regulariter dictum est nova ratione. Participia, quae constat esse participia, nec positivum gradum possunt recipere, quoniam participia nullam recipiunt conparationem. Tamen conparativum gradum plerumque suscipiunt, acceptior et incensior, quae res sola sensus ratione secernitur.

5. Adverbium de participiis nasci Donatus adserit, plurimi negant. Sed constat apud maiores quidem lecta, in usu tamen esse non possunt, ut dictum est in adverbio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License