Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marius Honoratus Servius Explanatio in artem Donati IntraText CT - Text |
|
|
De coniunctione.1. In coniunctione nihil penitus novi posuit, sed ita hic sicut in superiore parte tractavit. Illud plane adiecit, quod licet nobis coniunctiones pro aliis coniunctionibus ponere; quod non mirum est, cum liceat et alias partes orationis pro aliis ponere, ut nomen pro verbo, pronomen pro adverbio, et multa alia, tamen significatione mutata. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |