Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marius Honoratus Servius
Explanatio in artem Donati

IntraText CT - Text

  • DE PARTIBUS ORATIONIS.
    • De praepositione.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

De praepositione.

1. Praepositio est pars orationis dicta, quod in loquendo praeponitur. Et haec est eius natura, puta 'ante templum': nemo enim dicit 'templum ante'. Sed tamen est una praepositio quae pro arbitrio nostro ponitur, ut tenus: dicimus enim et 'pube tenus' et 'tenus pube'. Item cum plerumque sic postposita invenitur, ut praeponi omnino non possit; quod utique contra artem videmus, ut cum dicimus mecum tecum nobiscum vobiscum. Praepositio autem aut cohaeret aut utrumque efficit, con di dis. Ita enim loquimur, 'conduco tibi', 'distraho tibi', non aut 'con tibi duco' aut 'dis tibi traho'. Separantur apud et penes. Etenim cum dicimus 'apud amicum', duae partes orationis sunt; 'penes arbitros' similiter duae. Aliae vero et cohaerere et secerni possunt, ut prae. Nam cum dico praetulit, utique cohaerens invenitur; cum autem 'prae metu', segregata est. In accusativis praepositionibus, quae triginta tantum sunt, illae duae possunt in quaestionem vocari, apud et ad, eo quod <apud> semper in loco est, ut 'apud amicum sum'; ad vero secundum artem semper ad locum, ut 'ad amicum vado'. Quamquam et secundum auctoritatem invenitur in loco, ut 'ad Marcum Laecam te habitare'. Usque non videtur plurimis praepositio, quoniam sic alia praepositio non potest poni. Etenim dicimus 'usque ad forum vado', ut Vergilius 'ad usque columnas exulat'. Nam si habet alteram praepositionem, ipsa praepositio esse non potest: numquam enim praepositio alteri praepositioni cohaeret. Idcirco debemus dicere usque adverbium esse, quod iterum ratio refutat: etenim adverbio praepositio separatim numquam cohaeret. Si autem volueris, ut coniunctim cohaereat, non iam adverbium erit, sed potius recipit naturam suam: nam et praepositionem praepositioni sic cohaerentem, ut pro una parte orationis habeantur, invenimus saepius apud Catonem, ut circumcirca, id est circa. In ablativis praepositionibus e et ex hanc habent observationem, ut, si vocalis sequatur, ex praeponamus, ut 'ex amico audivi'; si autem consonans, e praeponatur, ut 'e foro venio'. Illud vehementissime observare debemus, ut con et in, quotienscumque post se habent s vel f litteram, videamus quem ad modum pronuntientur. Plerumque enim non observantes <in> barbarismos incurrimus. Nam cum ipsarum natura brevis sit, tamen, si sequantur supra dictae litterae, plerumque in longitudinem transit, ut cum dicimus confit confessio, item consilium consuluit. His enim locis pronuntiandae sunt ut longae; similiter insula infula. Quod magis aurium iudicio quam artis ratione colligimus. praepositiones aut ipsa verba corrumpunt, ut conficio; nam erat integrum facio: aut ipsae corrumpuntur ab integris verbis, ut affero; nam erat integrum fero: aut utrumque, et corrumpunt et corrumpuntur, ut afficio. Nam affero, quod scribebatur per a et per d, incipit scribi per a et f; et item quod erat facio, fit ficio.

2. Praepositio et quando praeponitur et quando postponitur, si casum suum retineat, praepositio est, ut 'per transtra', 'transtra per'; si autem casum mutaverit, fit adverbium, ut 'longo post tempore venit'. Ambiguae praepositiones quattuor fuerunt, in sub super et subter, quibus maiores indifferenter utebantur; sed hodie iam duae sunt, in et sub: nam super et subter accusativae habentur. In autem et sub qua ratione serventur, in superiore arte tractatum est. Plerumque eadem est praepositio, quod est et adverbium, ut ante et propter. Sed quid magis dicendum sit, hac ratione colligimus. Etenim si pars orationis sequatur, quae casibus servit, praepositiones erunt, ut 'ante templum', 'propter aquam': templum enim et aquam casuales partes orationis sunt. Quando autem dicimus 'ante fecit', 'post dixit', adverbia sunt: sequuntur enim verba, et novimus utique adverbia semper verbis egere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License