Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marius Honoratus Servius Explanatio in artem Donati IntraText CT - Text |
|
|
De barbarismo.1. Decurso octo partium tractatu incipit iam transire ad illud, quod docet nos, vel quem ad modum possumus vitare vitia vel habere virtutes. Vitia autem sunt, ut ipse dicit, tantum quattuordecim. Reliquae vero virtutes vocantur, quae dividuntur in metaplasmos, in schemata, in tropos. metaplasmus est res solius necessitatis, schema res solius ornatus, tropus res quae duo amplectitur superiora et vitiorum omnium, in quibus est barbarismus. Quod vitium ita definiunt, barbarismus est vitium factum in una parte orationis vel in uno sermone contra regulam artis grammaticae. Plinius autem dicit barbarismum esse sermonem unum, in quo vis sua est contra naturam. Barbarismus autem dicitur eo, quod barbari prave locuntur, ut siqui dicat Rumam pro Roma. Sed tunc barbarismus dicitur, cum in uno Romanae linguae sermone peccamus. Ceterum si peregrina sint verba (habemus enim multa et a Gallis et ab Africis et ab aliis gentibus), tunc barbarolexis vocatur. Praeterea si in prosa oratione fiat, tunc barbarismus dicitur; si autem in poemate, metaplasmus vocatur. Quando enim dicit Virgilius relliquias, quoniam in metro est, dicimus esse metaplasmum; si soluta esset oratio, barbarismum vocaremus. Fit autem barbarismus principaliter modis duobus, pronuntiatione et scripto: <pronuntiatione,> si aut naturaliter longas syllabas breviter proferamus, ut Romam, aut si naturaliter breves producamus, ut rosam. Scripto vero quem ad modum fit? Modis quattuor, id est per adiectionem detractionem inmutationem transmutationem; et fit quinque rebus, littera syllaba accentu tempore adspiratione. Haec omnia aut adiciuntur aut detrahuntur. Adicitur littera, ut 'relliquias Danaum', syllaba, ut induperator pro eo quod est imperator: tempore, ut 'Italiam fato profugus', cum Italiam priore correpta syllaba dicere debeamus: accentu, ut hic; aliter enim pronomen, aliter adverbium pronuntiandum est: adspiratione, horcus pro orcus; sic enim dicebant antiqui. Similiter per detractionem. Aut littera detrahitur, ut Achiles pro Achilles, aut syllaba, ut vixe pro eo quod est vixisse: aut tempore, ut steteruntque comae et vox faucibus haesit pro steterunt; media enim syllaba naturaliter produci debuit: accentus, quando dicimus deinde; mediam enim habere debuit <acutam>, quia positione longa est: adspiratione, ut arena <pro harena>; hoc enim verum est; dicta est enim ab eo, quod harida sit terra. Inmutatio vero et transmutatio simili ratione monstratur. Quorum exempla ibi in arte sunt posita. Per adspirationem quando facimus barbarismum, dubitatum est, an pronuntiationi inputaretur, an scripto, quoniam haec aliquando anhelitus et cum linguae est, scribendo esse dicitur cum anhelitu in pronuntiando. Inter <in>mutationem et transmutationem hoc interest, quod inmutatio dicitur, ubi altera littera pro littera ponitur, ut olli pro illi; transmutatio autem est, ubi solus ordo mutatur ipsis manentibus litteris, ut Evandre pro Evander. Conversio enim facta est litterarum. 2. His ita se habentibus dicit esse quaedam vitia, quibus quidem nomen non tribuit, tamen vitanda praecepit. Sunt autem iotacismi labdacismi myotacismi hiatus et collisiones. Iotacismi sunt, quotiens post ti vel di syllabam sequitur vocalis, et plerumque supra dictae syllabae in sibilum transeunt, tunc scilicet, quando medium locum tenent, ut meridies. Quando autem primum locum tenent, etiam sic positae, sicut dicuntur, ita etiam sonandae sunt, ut dies tiaras. Labdacismi fiunt, si aut unum <l> tenuius dicis [solocismum], ut Lucius, aut geminum pinguius, ut Metellus. Myotacismus fit, quotiens post partem orationis in m littera desinentem sequitur alia pars orationis quae inchoat a vocali, ut 'hominem amicum'. Hoc vitium vitare possumus aut per suspensionem pronuntiandi aut exclusione ipsius m litterae. Sed melius est ut suspensione pronuntiandi hoc vitium relinquamus. Si enim voluerimus m litteram excludere, vitamus quidem myotacismum, sed cadimus in hiatum. Hiatus autem est, quando vocalis vocalem sequitur in duabus partibus orationis, ut 'Musa amavit'. Quod foedius est, si eae<dem> vocales se sequantur; ceterum si aliae, levius videtur, ut 'Musa optimum'. Collisiones sunt, quotiens ab iisdem syllabis inchoamus sequentes partes orationis, quibus terminantur priores, ut 'mater trahis'. Ut diximus, vitiis nomen inponere nullatenus potuerunt; definitionem tamen intuentes possumus ita defendere. Nam si barbarismus est vitium factum in una parte orationis, tantum non erit barbarismis adplicandus iotacismus et labdacismus, qui in singulis fiunt partibus orationis; ceterum myotacismus hiatus et collisiones, quoniam non numquam in una parte orationis possunt effici. De qua re se a nomine abstinuit. Praeterea [hiatum] sunt barbarismi qui ad grammaticos pertinent; illi vero, qui in syllabis fiunt, neque ad grammaticos pertinent neque barbarismi dici possunt. Frequenter enim in duabus partibus orationis fiunt, quod contra definitionem est barbarismi, ut 'leges nostras', 'ergo revoco' et similia. Hae dicuntur malae compositiones. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |