Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marius Honoratus Servius Explanatio in artem Donati IntraText CT - Text |
|
|
De finalibus.SERVIUS HONORATUS AQUILINO SALUTEM. 1. Ultimarum syllabarum naturas, sicut proposueras, breviter lucideque digessi. In qua re mea audacia tuo defenditur imperio. Nam hoc opus, dum velut facile ac per se patens multi reliquerunt, difficilius reddiderunt. Quamquam rationem litterae et syllabae in Donati artibus habeamus, tamen breviandi causa aliqua ex his decerpsimus, quae ad scientiam metrorum proficere credimus. 2. Igitur primas syllabas omnium partium orationis duobus modis considerabimus, natura et positione. Natura tripertita est. Nam aut diphthongo syllaba longa esse cognoscitur, ut ae oe au eu ei, aut exemplo; quaeritur enim, utrum syllaba longa sit an brevis, ut 'Musa mihi causas memora': aut ex conpositione figurae, ut si nescias qualis sit pius, ex conpositione, quae est impius, qualis sit pi cognoscitur; licet in aliquantis hoc fallat. Nam cum dicimus nubere, nu longa est; item cum dicimus innuba aut pronuba, fit brevis nu in conpositione. 3. Sed hoc inveniri raro contingit. Positio est, cum correptam vocalem aut duae consonantes secuntur, ut arma; aut una quaevis duplex, ut axis vel Mezentius vel maior; aut altera consonans et altera vocalis loco consonantis posita, ut 'at Iuno' et 'at Venus'. Verum si quaelibet pars orationis praepositionibus conponatur, ex his primas syllabas cognoscimus. Nam talis manebit fere omnis conposita syllaba, qualis et ipsa praepositio fuerit, ut ineptus. Item ex ipsis praepositionibus ad et ob et in et sub diversae in verbis ponuntur. Nam corripiuntur, cum crescendo disyllabum reddunt, ut adit obit init subit; indifferenter sunt, cum trisyllabum faciunt, ut adicit obicit inicit subicit; producuntur tantum, cum tetrasyllabum ex se reddunt, ut adicio obicio inicio subicio. Item quae per que et per pre in primis syllabis scribuntur producuntur, excepto pretium premo preces et queror, hoc est querellam depono, et quae ex his per derivationem aut declinationem fieri possunt et que coniunctione. Item contra breviantur ex isdem praepositionibus in conpositione de et pro, ut dehinc deinde profectus professus profusus profanus profatus proavus pronepos et cetera. Sunt item aliquanta verba, quae primas syllabas temporum ratione permutant, quae subter collecta in omni praeterito perfecto vel in omni praeterito plusquamperfecto vel in uno futuro modi tantum coniunctivi producuntur, in ceteris autem modis et temporibus breviantur, ut sunt haec, lego legi legeram legero, faveo favi faveram favero, venio veni veneram venero, fugio fugi fugeram fugero, facio feci feceram fecero, sedeo sedi sederam sedero, fodio fodi foderam fodero, video vidi videram videro, voveo vovi voveram vovero, foveo fovi foveram fovero, iuvo iuvi iuveram iuvero, ago egi egeram egero, emo emi emeram emero, lavo lavi laveram lavero, odio odi oderam odero, eo ivi iveram ivero, sino sivi siveram sivero, sero sevi severam severo, queo quivi quiveram quivero, caveo cavi caveram cavero. Item contra inveniuntur verba, quae in praesenti tempore producta sunt et in praeterito breviantur, ut sunt haec, pono posui, cogo coegi, do dedi, sto steti. Item omnia verba, quae in praeteritis antecrescunt, in primis syllabis breviantur, ut pendeo pependi, tondeo totondi, posco poposci, curro cucurri, tendo tetendi, pendo pependi. 4. Medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione et diphthongis et accentu. Sed de positione et diphthongis supra tractavimus. Accentus autem est quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam vocis nos facit agnoscere syllabas. Qui vocis accentus duo sunt ad ea quae tractamus necessarii, correptus et productus. Correptus est, quotiens sine ulla mora vocis medias syllabas enuntiamus, ut moenia tabula. Productus est, quotiens medias syllabas cum aliqua mora vocis exprimimus, ut fortuna natura. sciendum est tamen, quia illa quae in verbis i correpta proferuntur, cum in medium venerint et ipsam i in e mutaverint, ut legis lege legere, ubique breviantur; excepto cum a tribus excipiuntur consonantibus b et m et t, ut legebam legemus legetur. Cetera melius accentibus colliguntur. Qui accentus in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps ita considerandus est, ut si quaeratur amicissimorum quibus syllabis constet, et dicimus primam brevem exemplo, ut 'nimium dilexit amicum'; secundam cum longo accentu invenimus; tertiam positione longam; quartam brevem accentu, quia, cum dicimus amicissimus, paeneultimam cum brevi accentu invenimus; quintam longam accentu. Ultima vero qualis sit, per singulas partes orationis monstrabunt rationes subiectae. Nominativus singularis has habet breves, a ut Musa, e ut sedile, o ut virgo, u ut cornu, el ut mel, il ut vigil, ul ut consul, m ut tectum, en ut carmen, ir ut vir, or ut doctor, t ut caput. Ex his producuntur in Graecis e ut Euterpe, o ut Dido, en ut lien Siren, il uno Etrusco ut Tanaquil. Haec sunt item quae producuntur, i ut frugi, ol ut sol, an ut Titan, on ut Memnon, in ut delphin, as ut facultas, c ut lac et allec. Sed as finitus nominativus breviatur in Graecis, cum genitivus dos habuerit, ut Arcas Arcados, Pallas Pallados. Er autem in Graecis producitur, ut aether aer. Item haec sunt quae in monosyllabis producuntur, in disyllabis autem et trisyllabis et tetrasyllabis et in ceteris polysyllabis corripiuntur: ar monosyllaba ut far, disyllaba ut Caesar; er monosyllaba ut ver, disyllaba ut pater; ur monosyllaba ut fur, disyllaba ut murmur; is monosyllaba ut glis, disyllaba ut fortis; al monosyllaba ut sal, trisyllaba ut Hannibal. item haec sunt quae varietatem nominativi faciunt et quae sibi a genitivo suo regulam sumunt, es os us. Nam es syllaba nominativus quando finitur, modis quinque producitur, duobus autem corripitur. 5. Tunc ergo producitur, cum [aut] nomen quintae fuerit declinationis, ut dies diei: item producitur, cum totidem syllabas genitivus habuerit quot et nominativus, ut proles prolis: tertio loco producitur, cum genitivus syllaba crescens e productam in medio obtinuerit, ut merces mercedis: quarto loco producitur, cum monosyllaba nomina fuerint vel de monosyllabis ducta, ut pes bipes sonipes: quinto loco producitur, cum i ante es in fine habuerit, ut abies paries aries quies. Duobus autem modis breviatur, cum aut e mediam in genitivo correptam habuerit, ut seges segetis; aut cum e in i mutaverit, ut miles militis. Os item monosyllabum, si ora significat, producitur, ut os oris; si ossa significat, breviatur, ut os ossis. Quae tamen os syllaba cum in disyllabis vel trisyllabis venerit, et media syllaba genitivi natura producta permanserit, tum longa erit, ut nepos nepotis; si vero correpta fuerit aut diphthongum in genitivo Graeco habuerit, breviatur, ut conpos conpotis, Delos DHLOU. 6. Us vero, cum in genitivo crescente u longa permanserit, producitur, ut virtus virtutis, tellus telluris, excepto uno palus, quod in genitivo dis terminatur, ut palus paludis: unde est 'sterilisque diu palus aptaque remis'. Si vero in genitivo crescente correpta u permanserit aut mutata fuerit aut non creverit, breviatur, ut pectus pectoris, vulgus vulgi. Genitivus et dativus et ablativus producuntur. Sed genitivus cum aut os in fine secundum Graecos habuerit aut tertiae fuerit declinationis, cum ablativo suo e tantum littera terminato breviatur, excepto uno quod producitur, ab hac fame, quia veteres huius famei, non huius famis declinabant. Sed et dativus in Graecis i littera terminatus breviatur, ut Palladi. Accusativus in Latinis brevis est semper: in Graecis tunc tantum breviatur, cum a vel on terminatur, ut Thesea Delon; alias longus est. Vocativus quoque in Latinis brevis est, excepto cum i terminatur, ut Mercuri; in Graecis corripitur, ut Alexi. Qui etiam, dum similis fuerit nominativo, regulam nominativi sequitur, ut haec paupertas et o paupertas. In masculinis tantum Graecis longus est, ut Aenea. Sed etiam e finitus in Graecis tunc breviatur, cum eius nominativus os fuerit terminatus, ut Phoebos Phoebe. Nominativus et accusativus et vocativus pluralis in masculino et feminino genere producuntur, in neutro autem corripiuntur. Contra haec sunt Graeca nomina, quae dum ante s ultimam a aut e habuerint et a genitivo singulari dos terminato venerint, tunc tantum in masculino et feminino breviantur, ut huius Arcados, has Arcades, hos Arcadas; alias longi sunt. Genitivus pluralis semper brevis est in Latinis, in Graecis vero producitur, ut Philaenon. Dativus et ablativus pluralis si is terminantur, longi sunt, ut doctis; si bus, breviantur, ut agilibus: aut si Graeca sit declinatio, in terminatus dativus corripitur, ut Arcasin. 7. Hac regula nomina pronomina participia continentur. Sed pronominis declinatio in hoc tantum differt, quod in monosyllabis quae vocalibus terminantur, ut me, aut vocalibus constant, ut o, in quolibet casu producuntur. sed genitivus cum us finitur, breviatur, ut illius; dativus vero, sicut in nomine, semper longus est, excepto mihi tibi sibi, quae indifferenter poni possunt. Sic reliqui quoque casus regulam sumunt ex nomine. 8. In omnibus verbis modis temporibus numeris personis coniugationibus breviantur m ut docebam, r ut legebar, t ut faceret, us ut nutriremus. e vero littera verba terminata breviantur, ut lege; sed imperativi modi secunda tantum persona a secunda quoque coniugatione tantum producitur, ut doce. Es autem breviatur, ut sum es et cetera quae ex his conponi possunt, ut adsum ades, possum potes; in aliis producitur, ut doces. Is item in secunda persona indicativi modi tunc tantum producitur, cum a tertia coniugatione producta venerit, ut nutrio nutris, volo vis; alias breviatur. Producuntur autem a ut ama, i ut nutri, u ut lectu, as ut vocas, es ut legeres, c ut fac. 9. In omnibus adverbiis breviantur l ut semel, r ut pariter, m ut tam. N vero excepto non et en ubique breviatur, ut forsitan. E dum finiuntur adverbia, illa producuntur, quae ex nomine veniunt et conparationis gradus omnino reservant, ut docte doctius doctissime; quae autem a se nascuntur, ut saepe, aut non conparantur, ut rite, aut in conparatione deficiunt, ut bene male, breviantur. I finita praeter quasi et ibi et ubi producuntur, ut heri. O, sicut in omnibus partibus orationis, indifferenter ponitur, ut falso. S, dum ante eam a habuerit, producitur, ut alias cras; aliter breviatur, ut magis. Producuntur autem a ut una, u ut noctu, c ut illuc. Adverbia monosyllaba producenda sunt, ut huc, vel quae ex his fiunt, ut illuc, exceptis bis et ter. 10. Omnes fere coniunctiones corripiuntur. Sed quae a et i terminantur producuntur, excepto ita et quia et nisi. Item quae in n desinunt, si ante eam i habuerint, producuntur, ut sin. 11. Accusativae praepositiones, absque his quae in a exeunt et una monosyllaba cis, breviantur. Ablativae vero illae longae sunt monosyllabae, quae aut vocalibus constant, ut a, aut vocalibus terminantur, ut de. Sed utriusque casus praepositiones omnes breves esse non dubium est. Re autem ubique breviatur, ut remitto, excepto cum refert distat significat, ut est illud praeterea iam nec mutari pabula refert, et uno verbo reicio, ut reice
ne maculis infuscet vellera pullis Omnes interiectiones, si monosyllabae fuerint producuntur, ut heu. Ceterae vero exemplo similium partium orationis existimandae sunt, ut papae. Haec in omnibus partibus orationis observanda sunt, exceptis his quae aut diphthongo aut positione longae sunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |