20. His diebus capta est
filia regis Agilulfi cum viro suo Gudescalco nomine de civitate Parmensi ab
exercitu Gallicini patricii, et ad urbem Ravennatium sunt deducti. Hoc quoque
tempore misit Agilulf rex Cacano regi Avarorum artifices ad faciendas naves,
cum quibus isdem Cacanus insulam quandam in Thracia expugnavit.
21. Per idem quoque tempus
Theudelinda regina basilicam beati Iohannis Baptistae, quam in Modicia
construxerat, qui locus supra Mediolanum duodecim milibus abest, dedicavit
multisque ornamentis auri argentique decoravit praediisque sufficienter
ditavit. Quo in loco etiam Theudericus quondam Gothorum rex palatium
construxit, pro eo quod aestivo tempore locus ipse, utpote vicinus Alpibus,
temperatus ac salubris existit.
22. Ibi etiam praefata
regina sibi palatium condidit, in quo aliquid et de Langobardorum gestis
depingi fecit. In qua pictura manifeste ostenditur, quomodo Langobardi eo
tempore comam capitis tondebant, vel qualis illis vestitus qualisve habitus
erat. Siquidem cervicem usque ad occipitium radentes nudabant,
capillos a facie usque ad os dimissos habentes, quos in utramque partem in
frontis discrimine dividebant. Vestimenta vero eis erant laxa et maxime linea,
qualia Anglisaxones habere solent, ornata institis latioribus vario colore
contextis. Calcei vero eis erant usque ad summum pollicem pene aperti et
alternatim laqueis corrigiarum retenti. Postea vero coeperunt osis uti, super
quas equitantes tubrugos birreos mittebant. Sed hoc de Romanorum consuetudine
traxerant.
|