29. Tunc etiam beatus papa
Gregorius migravit ad Christum, cum iam Focas per indictionem octavam anno
regnaret secundo. Cuius in locum ad apostolatus
officium Savinianus est ordinatus. Fuit autem tunc hiems
frigida nimis, et mortuae sunt vites pene in omnibus locis. Messes quoque
partim vastatae sunt a muribus, partim percussae uredine evanuerunt. Debuit
etenim tunc mundus famem sitimque pati, quando recedente tanto doctore animas
hominum spiritalis alimoniae penuria sitisque ariditas invasit. Libet sane me
pauca de eiusdem beati Gregorii papae quadam epistola huic opusculo inserere,
ut possit liquidius agnosci, quam humilis iste vir fuerit quantaeque
innocentiae et sanctitatis. Hic denique cum accusatus aput Mauritium Augustum
et eius filios fuisset, quod Malcum quendam episcopum in custodia pro solidis
occidisset, scribens pro hac re epistulam Saviniano suo apochrisario, qui erat
apud Constantinopolim, inter cetera sic ait: "Unum est quod breviter
suggeras serenissimis dominis nostris, quia, si ego servus eorum in morte vel
Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens nec regem nec
duces nec comites haberet atque in summa confusione divisa esset. Sed quia Deum timeo, in
morte cuiuslibet hominis me miscere formido. Malcus autem idem episcopus neque
in custodia fuit neque in aliqua afflictione; sed die qua causam dixit et
addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum eius ductus est ibique
prandidit et honoratus est ab eo et nocte subito mortuus est". Ecce quantae humilitatis vir iste fuit, qui, cum esset summus pontifex, se
servum nominavit! Ecce quantae innocentiae, qui nec in morte Langobardorum, qui
utique et increduli erant et omnia devastabant, se voluerit ammisceri!
30. Igitur
sequenti estate mense iulio levatus est Adaloaldus rex super Langobardos apud
Mediolanum in circo, in praesentia patris sui Agilulfi regis, adstantibus
legatis Teudeperti regis Francorum, et disponsata est eidem regio puero filia
regis Teudeperti, et firmata est pax perpetua cum Francis.
31. Eodem
tempore Franci cum Saxonibus pugnantes, magna strages ab utrisque partibus
facta est. Apud
Ticinum quoque in basilica beati Petri apostoli Petrus cantor fulmine ictus
est.
|