32. Sequenti denique mense
novembrio rex Agilulf pacem fecit cum Smaracdo patricio in annum unum,
accipiens a Romanis duodecim milia solidorum. Civitates
quoque Tusciae, hoc est Balneus Regis et Urbs Vetus, a Langobardis invasae
sunt. Tunc
etiam mense aprili et maio apparuit in caelo stella quam cometem dicunt. Dehinc
Agilulf rex iterum fecit pacem cum Romanis tribus annis.
33. His diebus defuncto
Severo patriarcha, ordinatur in loco eius Iohannes abbas patriarcha in Aquileia
vetere, cum consensu regis et Gisulfi ducis. Aput
Gradus quoque ordinatus est Romanis Candidianus antistis. Rursum mense
novembrio et decembrio stella cometis apparuit. Candidiano quoque defuncto,
aput Gradus ordinatur patriarcha Epiphanius, qui fuerat primicerius notariorum,
ab episcopis qui erant sub Romanis. Et ex illo tempore coeperunt duo esse
patriarchae.
34.
Hac aetate Iohannes Consinus invasit Neapolim. Quem de eadem civitate non multos post dies Eleutherius patricius expulit
eumque interfecit. Post haec isdem Eleutherius patricius eunuchus imperii iura
suscepit. Qui dum a Ravenna Romam pergeret, in castro Luceolis a militibus
interfectus est, caputque eius Constantinopolim imperatori delatum est.
|