Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • Capp. XXXV-XXXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXV-XXXVII

35. Hac etiam tempestate misit rex Agilulf Stablicianum notarium suum Constantinopolim ad Focatem imperatorem. Qui rediens cum legatis imperatoris, facta pace annuali, Agilulfo regi idem legati imperialia munera optulere.

36. Focas igitur, ut praemissum est, extincto Mauricio eiusque filiis, Romanorum regnum invadens, per octo annorum curricula principatus est. Hic rogante papa Bonifacio statuit sedem Romanae et apostolicae ecclesiae caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana prima se omnium ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente iussit, in veteri fano quod Pantheum vocabatur, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum, sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Huius tempore Prasini et Veneti per orientem et Aegyptum civile bellum faciunt ac sese mutua caede prosternunt. Persae quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierusolimam auferunt. Et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominicae crucis abducunt. Contra hunc Focatem Eraclianus, qui Africam regebat, rebellavit, atque cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit remque publicam Romanam Eraclius, eiusdem filius, regendam suscepit.

37. Circa haec tempora rex Avarum, quem sua lingua Cacanum appellant, cum innumerabili multitudine veniens, Venetiarum fines ingressus est. Huic Gisulfus Foroiulanus dux cum Langobardis, quos habere poterat, audacter occurrit; sed quamvis forti animositate contra inmensam multitudinem bellum cum paucis gereret, undique tamen circumseptus, cum omnibus pene suis extinctus est. Uxor vero eiusdem Gisulfi nomine Romilda cum Langobardis qui evaserant sive eorum uxoribus et filiis qui in bello perierant, intra murorum Foroiulani castri [se] muniit septa. Huic erant filii Taso et Cacco iam adulescentes, Raduald vero et Grimuald adhuc in puerili aetate constituti. Habebat vero et filias quattuor, quarum una Appa, alia Gaila vocabatur, duarum vero nomina non retinemus. Communierant se quoque Langobardi et in reliquis castris quae his vicina erant, hoc est in Cormones, Nemas, Osopo, Artenia, Reunia, Glemona, vel etiam in Ibligine, cuius positio omnino inexpugnabilis existit. Pari etiam modo et in reliquis castellis, ne Hunnis, hoc est Avaribus, praeda fierent, se communivere. Avares vero per omnes Foroiulanorum fines discurrentes, omnia incendiis et rapinis vastantes, Foroiulanum oppidum obsidione claudunt et totis viribus expugnare moliuntur. Horum rex, id est Cacanus, dum circa muros armatus cum magno equitatu perambularet, ut, qua ex parte urbem facilius expugnare posset, inquireret, hunc Romilda de muris prospiciens, cum eum cerneret iuvenili aetate florentem, meretrix nefaria concupivit, eique mox per nuntium mandavit, ut, si eam in matrimonium sumeret, ipsa eidem civitatem cum omnibus qui aderant traderet. Quod rex barbarus audiens, eidem malignitatis dolo quod mandaverat se facturum promisit eamque se in matrimonium accipere spopondit. Illa vero nihil morata, portas Foroiulensis castri aperuit et ad suam cunctorumque qui aderant perniciem hostem introduxit. Ingressi vero Avares cum rege suo Forumiulii, universa quae invenire poterant rapinis diripiunt; ipsamque urbem flammis concremantes, universos quos reppererant captivos adducunt, fallaciter tamen. eis promittentes, quod eos, unde digressi fuerant, Pannoniae in finibus conlocarent. Qui cum patriam revertentes ad campum quem Sacrum nominant pervenissent, omnes qui iam in maiori aetate constituti erant Langobardos gladio perimere statuunt, mulieres vero et parvulos captivitatis sorte dividunt. Taso vero et Cacco seu Raduald, filii Gisulfi et Romildae, cum hanc Avarorum malitiam cognovissent, statim ascensis equis fugam arripiunt. E quibus unus Grimoaldum puerulum fratrem suum, dum existimaret utpote parvulum super equum currentem se tenere non posse, melius ducens eundem gladio perimere quam captivitatis iugum sustinere, eum occidere voluit. Cum igitur ut eum percuteret lanceam elevasset, puer lacrimans exclamavit, dicens: "Noli me pungere, quia possum me super equum tenere". Qui iniecta manu eum per brachium adprehendens super nudum equi dorsum posuit eundemque ut si posset se continere hortatus est. Puer vero frenum equi manu arripiens, fugientes germanos et ipse secutus est. Quo conperto, Avares mox ascensis equis eos persecuti sunt; sed reliquis veloci fuga evadentibus, Grimoald puerulus ab uno eorum, qui velocius cucurrerat, capitur. Nec tamen eum suus conprehensor gladio ferire propter parvitatem aetatis dignatus est, sed sibi eundem potius serviturum reservavit. Cumque eum ad castra revertens adprehenso eiusdem equi freno reduceret deque tam nobili praeda exultaret erat enim ipse puerulus eleganti forma, micantibus oculis, lacteo crine perfusus ; qui cum se captivum trahi doleret, Ingentes animos angusto in pectore versans, ensem, qualem in illa aetate habere poterat, vagina exemit seque trahentem Avarem, quantulo adnisu valuit, capitis in verticem percussit. Moxque ad cerebrum ictus perveniens, hostis ab equo deiectus est. Puer vero Grimuald verso equo fugam laetabundus arripiens, tandem fratribus iunctus est eisque liberatione sua, nuntiato insuper hostis interitu, inaestimabile gaudium fecit. Avares vero omnes Langobardos qui iam in virili aetate erant gladio perimunt, mulieres vero et parvulos captivitatis iugo addicunt. Romildam vero, quae totius malitiae caput extitit, rex Avarum propter iusiurandum, sicut ei spoponderat, nocte una quasi in matrimonio habuit, novissime vero duodecim Avaribus tradidit, qui eam per totam noctem vicibus sibi succedentes libidine vexarent. Postmodum quoque palum in medio campo configi praecipiens, eandem in eius acumine inseri mandavit, haec insuper exprobrando inquiens: "Talem te dignum est maritum habere". Igitur dira proditrix patriae tali exitio periit, quae amplius suae libidini quam civium et consanguineorum saluti prospexit. Filiae vero eius non matris libidinem secutae, sed castitatis amore studentes ne a barbaris contaminarentur , crudorum pullorum carnes sibi inter mammas sub fascia posuerunt, quae ex calore putrefactae odorem foetidum exalabant. Cumque eas vellent Avares contingere, non sustinentes foetorem, putabant eas naturaliter ita foetere, procul ab eis cum execratione recedentes atque dicentes, omnes Langobardas foetidas esse. Hac igitur arte Avarorum libidinem puellae nobiles evadentes, et ipsae castae servatae sunt et utile servandae castitatis, si quid tale feminis contigerit, mandaverunt exemplum. Quae postea per diversas regiones venundatae, iuxta nobilitatem suam dignis sunt nuptiis potitae. Nam una earum Alamannorum regi, alia vero dicitur Baioariorum principi nupsisse. Exigit vero nunc locus, postposita generali historia, pauca etiam privatim de mea, qui haec scribo, genealogia retexere, et quia res ita postulat, paulo superius narrationis ordinem replicare. Eo denique tempore quo Langobardorum gens de Pannoniis ad Italiam venit, Leupchis meus abavus ex eodem Langobardorum genere cum eis pariter adventavit. Qui postquam aliquot annos in Italia vixit, diem claudens extremum, quinque ex se genitos filios adhuc parvulos reliquit; quos tempestas ista captivitatis, de qua nunc diximus, conprehendens, omnes ex castro Foroiulensi in Avarorum patriam exules deduxit. Qui cum per multos annos in eadem regione captivitatis miseriam sustinuissent et iam ad virilem pervenissent aetatem, ceteris quattuor, quorum nomina non retinemus, in captivitatis angustia persistentibus, quintus eorum germanus nomine Lopichis, qui noster postea proavus extitit, inspirante sibi, ut credimus, misericordiae auctore, captivitatis iugum abicere statuit et ad Italiam, quo gentem Langobardorum residere meminerat, tendere atque ad libertatis iura studuit reppedare. Qui cum adgressus fugam adripuisset, faretram tantum et arcum et aliquantulum cibi propter viaticum gerens, nesciretque omnino quo pergeret, ei lupus adveniens comes itineris et ductor effectus est. Qui cum ante eum pergeret et frequenter post se respiceret et cum stante subsisteret atque cum pergente praeiret, intellexit, sibi eum divinitus datum esse, ut ei iter, quod nesciebat, ostenderet. Cum per aliquot dies per montium solitudines hoc modo pergerent, panis eidem viatori, quem exiguum habuerat, omnino defecit. Qui cum ieiunans iter carperet et iam fame tabefactus defecisset, tetendit arcum suum et eundem lupum, ut eum in cibum sumere possit, sagitta interficere voluit. Sed lupus idem ictum ferientis praecavens, sic ab eius visione elapsus est. Ipse autem, recedente eodem lupo, nesciens quo pergeret, insuper famis penuria nimium debilis effectus, cum iam de vita desperaret, sese in terram proiciens, obdormivit; viditque quendam virum in somnis talia sibi verba dicentem: "Surge! Quid dormis? Arripe viam in hanc partem contra quam pedes tenes; illac etenim est Italia, ad quam tendis". Qui statim surgens, in illam partem quam in somnis audierat pergere coepit; nec mora, ad habitaculum hominum pervenit. Erat enim Sclavorum habitatio in illis locis. Quem cum una mulier iam vetula vidisset, statim intellexit, eum fugitivum esse et famis penuria laborare. Ducta autem misericordia super eum, abscondit eum in domo sua et secreto paulatim ei victum ministravit, ne, si ei usque ad saturitatem alimoniam praeberet, eius vitam funditus extingueret. Denique sic conpetenter ei pastum praebuit, quousque ipse recuperatus vires accipere potuisset. Cumque eum iam validum ad iter faciendum vidisset, datis ei cibariis, ad quam partem tendere deberet, admonuit. Qui post aliquot dies Italiam ingressus, ad domum in qua ortus fuerat pervenit; quae ita deserta erat, ut non solum tectum non haberet, sed etiam rubis et sentibus plena esset. Quibus ille succisis intra eosdem parietes vastam hornum repperiens, in ea suam faretram suspendit. Qui postea consanguineorum et amicorum suorum muneribus dotatus, et domum reaedificavit et uxorem duxit; sed nihil de rebus quas genitor suus habuerat, exclusus iam ab his qui eas invaserant longa et diuturna possessione, conquirere potuit. Iste, ut iam superius praemisi, extitit meus proavus. Hic etenim genuit avum meum Arichis, Arichis vero patrem meum Warnefrit, Warnefrit autem ex Theudelinda coniuge genuit me Paulum meumque germanum Arichis, qui nostrum avum . cognomine retulit. Haec paucis de propriae genealogiae serie delibatis, nunc generalis historiae revertamur ad tramitem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License