38. Mortuo,
ut diximus, Gisulfo duce Foroiulensi, Taso et Cacco, filii eius, eundem ducatum
regendum susceperunt. Hi
suo tempore Sclavorum regionem quae Zellia appellatur usque ad locum qui
Medaria dicitur possiderunt. Unde usque ad tempora Ratchis ducis idem Sclavi
pensionem Foroiulanis ducibus persolverunt. Hos duos fratres Gregorius
patricius Romanorum in civitate Opitergio dolosa fraude peremit. Nam promittens
Tasoni, ut ei barbam, sicut moris est, incideret eumque sibi filium faceret,
ipse Taso cum Caccone germano suo et electis iuvenibus ad eundem Gregorium
nihil mali metuens advenit. Qui mox cum Opitergium cum
suis esset ingressus, statim isdem patricius civitatis portas claudi praecepit
et armatos milites super Tasonem eiusque socios misit. Quod Taso cum suis
conperiens, audacter se ad proelium praeparavit; ultimumque sibi data pace
valedicentes, per singulas civitatis plateas hac illacque dispersi, quoscumque
obvios habere poterant trucidantes, cum magnam stragem de Romanis fecissent, ad
extremum etiam ipsi perempti sunt. Gregorius vero patricius propter iusiurandum
quod dederat caput Tasonis sibi deferri iubens, eius barbam, sicut promiserat,
periurus abscidit.
39.
His ita peremptis, dux Foroiulanis Grasulfus, Gisulfi
germanus, constituitur. Radoald vero et Grimoald despectui ducentes sub patrui
sui Grasulfi potestate degere, cum essent iam prope iuvenilem aetatem, ascensa
navicula remigantes, ad Beneventi fines perveniunt; et exinde ad Arichis
Beneventanorum ducem, suum quondam paedagogum, properantes, ab eo gratissime
suscepti et filiorum loco sunt habiti. His temporibus mortuo Tassilone duce
Baioariorum, filius eius Garibaldus in Agunto a Sclavis devictus est, et
Baioariorum termini depraedantur. Resumptis tamen Baioarii viribus et praedas
ab hostibus excutiunt et hostes de suis finibus pepulerunt.
40.
Rex vero Agilulf pacem cum imperatore in annum unum
itemque in alterum faciens, cum Francis quoque iterato pacis concordiam
renovavit. Hoc
nihilominus anno Sclavi Histriam, interfectis militibus, lacrimabiliter
depraedati sunt. Sequenti quoque mense martio defunctus est aput Tridentum
Secundus servus Christi, de quo saepe iam diximus, qui usque ad sua tempora
succinctam de Langobardorum gestis conposuit historiolam. Eo tempore rex
Agilulf cum imperatore iterato pacem conposuit. Occisus
quoque est his diebus Theudepertus rex Francorum, et facta est pugna gravissima
inter eos. Gunduald etiam, germanus Theudelindae reginae, qui erat dux in
civitate Astensi, nemine sciente auctorem mortis ipsius, hoc ipso in tempore
sagitta ictus interiit.
|