|
44.
Defuncto ergo Arechis, qui ducatum quinquaginta
tenuerat annis, Aio, eius filius, Samnitum ductor effectus est; cui tamen
Radoald et Grimoald sicut seniori fratri et domino per omnia paruerunt. Qui Aio cum iam anno et
mensibus quinque Beneventanorum ducatum regeret, venientes Sclavi cum
multitudine navium, non longe a civitate Seponto castra posuerunt. Qui occultas
foveas circa sua castra facientes, cum Aio super eos, absentibus Raduald et
Grimoald, venisset eosque debellare vellet, equus eius in unam de eisdem foveis
cecidit, atque inruentibus super eum Sclavis, simul cum aliquantis aliis
extinctus est. Quod cum Raduald nuntiatum fuisset, cito veniens, eisdem Sclavis
propria illorum lingua locutus est. Cumque eos propter hoc segniores ad bellum
reddidisset, mox super eos inruens magnaque eos strage prosternens, et Aionis
mortem ultus est et de illis finibus eos qui remanserant hostes fugam petere
coegit.
45. Igitur Rothari rex
Romanorum civitates ab urbe Tusciae Lunensi universas quae in litore maris
sitae sunt usque ad Francorum fines cepit. Opitergium quoque, civitatem inter
Tarvisium et Foroiuli positam, pari modo expugnavit et diruit. Cum
Ravennantibus Romanis bellum gessit ad fluvium Aemiliae qui Scultenna dicitur.
In quo bello a parte Romanorum, reliquis terga dantibus, octomilia ceciderunt.
Eo tempore magnus Romae terrae motus factus est, magnaque tunc fuit inundatio
aquarum Post haec fuit clades scabiarum, ita ut nullus potuisset mortuum suum
agnoscere propter nimium inflationis tumorem.
46. Aput Beneventum vero
mortuo Raduald duce, qui ducatum quinque rexerat annis, Grimuald, eius germa
nus, dux effectus est gubernavitque ducatum Samnitium annis quinque et viginti.
Hic de captiva puella, sed tamen nobili, cuius nomen Ita fuit, Romualdum filium
et duas filias genuit. Qui dum esset vir bellicosissimus et ubique insignis,
venientibus eo tempore Grecis, ut oraculum sancti archangeli in monte Gargano
situm depraedarent, Grimuald super eos cum exercitu veniens, ultima eos caede
prostravit.
|