50. Circa haec tempora regis
Persarum coniux nomine Cesara de Perside exiens, cum paucis suis fidelibus
privato habitu propter christianae fidei amorem Constantinopolim venit. Quae ab
imperatore honorifice suscepta, post aliquot dies, ut desiderabat, baptismum
consecuta et ab Augusta de sacro fonte levata est. Quod vir eius Persarum rex
audiens, legatos Constantinopolim ad Augustum direxit, quatenus eidem suam
uxorem redderet. Qui ad imperatorem venientes, verba regis Persarum nuntiant,
qui suam requirebat reginam. Imperator haec audiens remque omnino ignorans, eis
responsum reddidit dicens: "De regina, quam quaeritis, fatemur nos nihil
scire, praeter quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu advenit".
Legati vero responderunt dicentes: "Si placet vestro conspectui, velimus
hanc quam dicitis mulierem videre". Quae cum iussu imperatoris advenisset,
mox ut eam legati conspiciunt, ad eius vestigia provolvuntur eique venerabiliter,
quia eam suus vir requireret, suggerunt. Quibus illa respondit: "Ite,
renuntiate regi vestro et domino, quia, nisi, sicut ego iam credidi, ita et
ipse in Christum crediderit, me iam ultra consortem thori habere non
poterit". Quid multa? Reversi legati ad patriam, universa quae audierant
suo regi renuntiant. Qui nihil moratus, cum sexaginta
milibus viris Constantinopolim pacifice ad imperatorem venit, a quo gratanter
et satis digne susceptus est. Qui cum universis Christum dominum credens,
pariter cum omnibus sacri baptismatis unda perfusus et ab Augusto de fonte
levatus, catholica fide confirmatus est; multisque muneribus ab Augusto
honoratus, accepta sua coniuge, laetus et gaudens ad suam patriam repedavit.
Circa haec tempora mortuo aput Foroiuli Grasulfo duce, Foroiulensem ducatum Ago
regendum suscepit. Aput Spoletium quoque Theudelaupo defuncto, Atto eidem
civitati ductor efficitur.
51. Igitur
Aripert, postquam aput Ticinum per annos novem Langobardos rexerat, diem obiens,
regnum duobus filiis suis adhuc adulescentibus Perctarit et Godeperto regendum
reliquit. Et
Godepert quidem Ticini sedem regni habuit, Perctarit vero in civitate
Mediolanensi. Inter quos fratres, facientibus malignis hominibus, discordiae et
odiorum fomes surrexit in tantum, ut alter alterius regnum invadere conaretur.
Qua de re Godepertus Garipaldum Taurinatium ducem ad Grimuald Beneventanorum
strenuum tunc ductorem direxit, invitans eum, ut quantocius veniret et sibi
adversus germanum suum Perctarit auxilium ferret, regisque filiam, suam
germanam, ei se daturum promittens. Sed legatus ipse fraudulenter contra suum
dominum agens, Grimualdum exhortatus est, ut veniret et Langobardorum regnum,
quod adulescentes germani dissipabant, ipse arriperet, qui aetate maturus,
consilio providus et viribus fortis existeret. Grimuald haec audiens, mox
animum ad regnum Langobardorum obtinendum erexit. Ordinatumque aput Beneventum
Romualdum suum filium ducem, ipse cum electa manu Ticinum profecturus iter
arripuit, ac per omnes civitates, per quas viam habuit, sibi amicos et
adiutores ad regnum percipiendum adscivit. Transemundum vero comitem Capuanum
per Spoletium et Tusciam direxit, ut eius regionis Langobardos suo consortio
coaptaret. Qui imperata sibi strenue perficiens, ei cum multis adiutoribus aput
Aemiliam in itinere occurrit. Igitur Grimuald, cum prope Placentiam cum robusta
virorum multitudine advenisset, Garipaldum, qui legatus ad eum missus a
Godeperto fuerat, Ticinum praemisit, ut eidem Godeperto de suo adventu
nuntiaret. Qui ad Godepertum veniens, Grimualdum citius adventare dixit. Cumque
Godepert ab eo quaereret, quo in loco eidem Grimualdo hospitium parare deberet,
Garipald ita respondit: quod dignum esset, ut Grimualdus, qui pro eius causa
venerat eiusque sororem accepturus esset, hospitium intra palatium haberet. Quod ita quoque factum est. Nam adveniens Grimuald, intra palatium
mansionem accepit. Isdem vero Garipald totius nequitiae seminator Godeperto
persuasit, ut non aliter quam lorica sub veste indutus cum Grimualdo locuturus
veniret; asserens, quia eum Grimuald occidere vellet. Rursus idem fallendi
artifex ad Grimualdum veniens dixit, quod, nisi se fortiter praepararet, eum
Godepertus suo gladio perimeret, asseverans Godepertum, quando cum eo ad conloquendum
veniret, loricam sub veste gestare. Quid plura? Cum ad conloquium die crastino
venissent, et Godepertum post salutationem Grimualdus amplexatus esset, statim
sensit, quod loricam sub veste gestaret. Nec mora, evaginato gladio eum vita privavit. Regnumque
eius et omnem potentiam invadens, suae subdidit dicioni. Habebat autem tunc
Godepert iam filium parvulum nomine Raginpertum, qui a Godeperti fidelibus
sublatus et occulte nutritus est. Nec eum Grimuald persequi
curavit, quipqui adhuc infantulus esset. Quo audito Perctarit, qui aput
Mediolanum regnabat, quod germanus eius esset extinctus, quanta potuit
velocitate fugam arripuit adque ad regem Avarum Cacanum pervenit, uxorem
Rodelindam et parvulum filium nomine Cunicpertum relinquens, quos Grimuald Beneventum
in exilium direxit. His ita gestis, Garipaldus, cuius instigatione et certamine
ista patrata sunt et non solum haec egerat, sed et fraudem in legatione sua
fecerat, dum munera, quae deferre Beneventum debuerat, non integra deportasset ,
talium ergo operum patrator non diu laetatus est. Erat quidam parvus
homunculus ex propria familia Godeperti oriundus in civitate Taurinatium. Is
cum Garipaldum ducem ipso sacratissimo paschali die ad orationem in beati
Iohannis basilicam venturum sciret, super sacrum baptisterii fontem conscendens
laevaque manu se ad columellum tugurii continens, unde Garipaldus transiturus
erat, evaginatum ensem sub amictu tenens, cum iuxta eum Garipald venisset, ut
pertransiret, ipse, elevato amictu, toto adnisu eodem ense in cervice percussit
caputque eius protinus amputavit. Super quem qui cum
Garipaldo venerant inruentes, multis eum ictuum vulneribus occiderunt. Qui
licet occubuerit, tamen Godeperti sui domini iniuriam insigniter ultus est.
|