1. Confirmato
itaque Grimuald regno aput Ticinum, non multo post tempore iam dudum pactam
sibi Ariperti regis filiam, cuius germanum Godepertum extinxerat, duxit uxorem.
Beneventanum vero exercitum, cuius auxilio regnum adeptus erat, multis dotatum
muneribus remisit ad propria. Aliquantos tamen ex eis secum habitaturos
retenuit, largissimas eis tribuens possessiones.
2. Qui
postquam conperit Perctarit profugum Scithiam appetisse et aput Cacanum
demorari, eidem Cacano Avarum regi per legatos mandavit, ut, si Perctarit in
suo regno detineret, cum Langobardis et secum pacem, quam hactenus habuerat,
deinceps habere non possit. Haec Avarum rex audiens, adscito Perctarit, dixit ei
ut in quam partem vellet pergeret, ne propter eum Avares cum Langobardis
inimicitias contraherent. Perctarit vero haec audiens, Italiam ad Grimualdum
reversurus repetiit; audierat enim eum clementissimum esse. Igitur cum ad
Laudensem civitatem venisset, misit ante se ad Grimualdum . regem Unulfum sibi
fidelissimum virum, qui suum ei adventum nuntiaret. Unulfus vero ad regem
veniens, Perctarit in eius fide adventare nuntiavit. Haec ille audiens,
fidenter promisit, in sua eum fide venientem nihil mali passurum fore. Inter
haec Perctarit adveniens, ad Grimualdum ingressus, cum eius se vestigiis
advolvere conatus esset, rex eum clementer retenuit atque ad suum osculum
erexit. Ad quem Perctarit: "Servus tuus sum;" inquit "sciens te
christianissimum et pium esse, cum possim inter paganos vivere, fretus de tua
clementia ad tua vestigia veni". Cui rex, ut solebat, iureiurando ita repromisit
dicens: ."Per eum qui me nasci fecit, postquam in meam fidem ad me
venisti, nihil in aliquo mali patieris, sed ita te ordinabo, ut decenter vivere
possis". Tunc ei in spatiosa domo hospitium praebens, eum post viae
laborem habere requiem iussit; praecipiens eidem ex publico victum et quaeque
essent necessaria largius ministrari. Perctarit vero cum ad hospitium sibi a
rege praeparatum venisset, mox ad eum Ticinensium civium coeperunt turmae
concurrere, ut eum vel viderent vel pristina notitia cognitum salutarent. V
erum quid non mala lingua inrumpere potest? Mox namque venientes ad regem
quidam maligni adulatores, regi denuntiant, quia, nisi Perctarit citius vita
privaret, ipse regnum protinus cum vita perderet; adseverantes, ob hoc ad eum
totam concurrere civitatem. His auditis Grimuald nimium credulus effectus, et
quod promiserat oblitus, in innocentis Perctarit statim necem accenditur,
consiliumque iniit, qualiter eum, quia iam hora tardior erat, in crastino vita
privaret. Cui denique ad vesperam diversos cibos, vina quoque praecipua
variaque potionum genera transmisit, ut eum inebriare posset, quatenus multa
eadem nocte potatione resolutus vinoque sepultus, de sua nihil salute cogitare
valeret. Tunc unus qui de eius patris obsequio fuerat, cum eidem Perctarit
ferculum regium adtulisset, quasi eum salutaturus sub mensam caput mittens,
eidem secrete, quia rex eum occidere disponeret, nuntiavit. Perctarit vero
statim suo pincernae praecepit, ut sibi in fiala argentea non aliud quam ali
quantulum aquae propinaret. Cumque ii qui diversi generis potiones ei a rege
deferebant de verbo regis eum rogarent, ut totam fialam biberet, ille in honorem
regis se totam bibere promittens, parum aquae libabat d e argenteo calice. Qui
ministri dum haec regi nuntiarent, quod ille avidissime biberet, rex laetus
respondit: "Bibat ebriosus ille; cras enim pariter eadem vina mixta cum
sanguine refundet". Perctarit vero Unulfum citius ad se adscitum, de sua
morte ei regis consilium nuntiavit. Qui statim ad domum suam puerum misit, ut
Sibi lectisternia deferret, lectumque sibi iuxta stratum Perctarit fieri
praecepit. Nec mora, rex Grimuald suos satellites direxit, qui domum, in qua
Perctarit quiescebat, ne aliquo modo effugere posset, custodire deberent.
Cumque coena finita esset, et egressis omnibus Perctarit tantum ed Unulfus ac
vestiarius Perctarit remansissent, qui utique eidem satis erant fideles, consilium
ei aperiunt et obsecrant eum, ut, cum Perctarit fugeret, ipse eum quamdiu
possit intra eundem cubiculum quiescere simularet. Cumque se ille hoc facturum
spopondisset, Unulfus pannos suos lectaricios et culcitram ursinamque pellem
supra dorsum ac cervicem Perctarit inposuit, eumque ex consilio quasi
rusticanum servum extra ianuam inpellere coepit, multasque ei iniurias faciens,
fuste eum insuper percutere desuper et urguere non cessabat, ita ut inpulsus
atque ictus saepius ad terram corrueret. Cumque eundem Unulfum regii
satellites, qui ad custodiam positi erant, requirerent, quid hoc esset:
"Servus iste" inquit "nequam lectum mihi in cubiculo ebriosi
istius Perctarit statuit, qui in tantum vino plenus est, ut quasi mortuus ita
cubet. Sed satis est, quod eius nunc usque amentiam secutus sum, iam deinceps
in vita domni regis in domo propria manebo". Haec
illi audientes et vera quae audierant esse credentes, laeti effecti sunt, et
eum pariterque Perctarit, quem putabant servum et qui opertum, ne agnosceretur,
habebat caput, locum illis dantes, abire permiserunt. Illis autem abeuntibus,
vestiarius ille fidelissimus, obserato diligenter ostio, remansit intrinsecus
solus. Unulfus vero Perctarit de muro anguli, qui est a parte Ticini fluminis,
per funem deposuit eique quos potuit socios coniunxit. Qui, arreptis quos in
pastu invenerant equis, eadem nocte ad Astensem properant civitatem, in qua
Perctarit amici manebant et qui adhuc Grimualdo rebelles extabant. Deinde
quantocius Perctarit Taurinensem urbem petens, ac post claustra Italiae
transgressus, Francorum ad patriam pervenit. Sicque Deus omnipotens
dispositione misericordiae et innocentem a morte eripuit et regem ex animo bona
facere cupientem ab offensione servavit.
3. At
vero rex Grimoald dum Perctarit in hospitio suo quiescere putaret, ab eodem
hospitio usque ad palatium suum acies hominum hinc et inde adstare fecit, ut
per eorum medium Perctarit deduceretur, quatenus effugere minime posset. Cumque
a rege missi venissent, qui Perctarit ad palatium evocarent, et ad ostium
[cubiculi, in] quo eum quiescere putabant, pulsassent, vestiarius ille qui
introrsus erat rogabat eos dicens: "Misericordiam cum eo facite eumque
paululum quiescere sinite, quia adhuc de itinere lassus gravissimo.somno
deprimitur". Quod cum illi adquievissent, hoc ipsum regi nuntiaverunt,
quia adhuc Perctarit gravi somno quiesceret. Tunc ille: "Sic" inquit
"hesterna sera se vino opplevit, ut adhuc vigilare non possit?". Quibus tamen praecepit, ut mox eum excitatum ad palatium deducerent. Qui venientes ad ianuam
cubiculi, in quo Perctarit sperabant quiescere, coeperunt acrius pulsare. Tunc
vestiarius ille rursum eos rogare coepit, ut quasi eundem Perctarit
aliquantulum adhuc dormire permitterent. Qui irati vociferantes, iam satis
ebriosum illum quievisse, mox calcibus eiusdem cubiculi ostium confringunt,
ingressique Perctarit in lectulo requirunt. Quem cum non invenissent, ad
requisita eum naturae residere suspicati sunt. Quem
cum nec ibi repperissent, vestiarium illum interrogant, quid de Perctarit
factum fuisset. Quibus ille fugisse eum respondit. Quem statim capillis
adprehensum, furentes eumque verberantes, ad palatium pertrahunt. Eumque in
regis praesentiam perducentes, fugae Perctarit hunc esse conscium ideoque morte
dignissimum dicunt. Quem rex dimitti praecepit eumque per ordinem, qualiter
Perctarit effugisset, inquisivit. Ille regi universa sicut acta fuerant
retulit. Tunc rex a circumstantibus requisivit dicens: "Quid vobis de
homine isto videtur, qui talia perpetravit?". Tunc omnes una voce
responderunt, esse eum dignum multis suppliciis excruciatum interire. At rex:
"Per (eum) qui me nasci fecit" inquit "dignus est homo iste bene
habere, qui se pro fide sui domini morti tradere non recusavit". Eumque
mox inter suos vestiarios esse praecepit, ammonens eum, ut sibi eandem fidem
quam Perctarit habuerat servaret; multa se ei commoda largiturum promittens.
Cumque rex requireret, quid de Unulfum factum fuisset, nuntiatum est ei, quod
in beati archangeli Michahelis basilicam confugium fecisset. Qui mox ad eum
misit, sponte promittens quod nihil pateretur mali, tantum in sua fide veniret.
Unulfus vero talem regis promissionem audiens, mox ad palatium venit, atque ad
regis vestigia provolutus, interrogatus ab eo est, quomodo [aut qualiter]
Perctarit evadere potuisset. At ille cum ei cuncta ex ordine retulisset, rex
eius fidem et prudentiam conlaudans, omnes eius facultates et quicquid habere
poterat eidem clementer concessit.
|