10. Postquam vero imperator
Neapolim pervenit, unus ex eius optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab
Augusto, ut fertur, viginti milia militum expetiit, seque cum Romualdo
pugnaturum victoremque spopondit. Qui cum accepto exercitu ad locum cui Forinus
nomen est advenisset ibique castra posuisset, Grimuald, qui i .am Beneventum
advenerat, haec audiens, contra eum proficisci voluit. Cui
filius Romuald: "Non est opus;" inquit "sed tantum partem nobis
de exercitu vestro tribuite. Ego Deo favente cum eo pugnabo; et cum vicero, maior utique
gloria vestrae potentiae adscribetur". Factumque
est; et accepta aliqua parte de patris exercitu, pariterque cum suis hominibus
contra Saburrum proficiscitur. Qui priusquam bellum cum eo iniret, a quattuor
partibus tubas insonare praecepit moxque super eos audenter inrupit. Cumque
utraeque acies forti intentione pugnarent, tunc unus de regis exercitu nomine
Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus, quendam Greculum eodem conto
utrisque manibus fortiter percutiens, de sella super quam equitabat sustulit
eumque in aera super caput suum levavit. Quod cernens Grecorum exercitus, mox
inmenso pavore perterritus in fugam convertitur, ultimaque pernicie caesus,
sibi fugiens mortem, Romualdo et Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus,
qui se imperatori suo victoriae tropaeum de Langobardis promiserat patrare, ad
eum cum paucis remeans, ignominiam deportavit; Romuald vero, patrata de
inimicis victoria, Beneventum triumphans reversus est patrique gaudium et
cunctis securitatem, sublato hostium timore, convexit.
11. At
vero Constans Augustus cum nihil se contra Langobardos gessisse conspiceret,
omnes saevitiae suae minas contra suos, hoc est Romanos, retorsit. Nam egressus Neapoli,
Romam perrexit. Cui sexto ab urbe miliario Vitalianus papa cum sacerdotibus et
Romano populo occurrit. Qui Augustus cum ad beati Petri limina pervenisset,
optulit ibi pallium auro textile; et manens aput Romam diebus duodecim, omnia
quae fuerant antiquitus instituta ex aere in ornamentum civitatis deposuit, in
tantum ut etiam basilicam beatae Mariae, quae aliquando Pantheum vocabatur et
conditum fuerat in honore omnium deorum, et iam ibi per concessionem superiorum
principum locus erat omnium martyrum, discooperiret tegulasque aereas exinde
auferret easque simul cum aliis omnibus ornamentis Constantinopolim
transmitteret. Deinde reversus imperator Neapolim, itinere terreno perrexit
civitatem Regium. Ingressusque Siciliam per indictionem septimam, habitavit in
Syracusa, et tales afflictiones inposuit populo seu habitatoribus vel possessoribus
Calabriae, Siciliae, Africae atque Sardiniae, quales antea numquam auditae
sunt, ita ut etiam uxores a maritis vel filii a parentibus separarentur. Sed et
alia multa et inaudita harum regionum populi sunt perpessi, ita ut alicui spes
vitae non remaneret. Nam et vasa sacrata vel cimelia sanctarum Dei ecclesiarum
imperiali iussu et Grecorum avaricia sublata sunt. Mansit autem imperator in
Sicilia ab indictione septima usque in duodecimam; sed tandem tantarum
iniquitatum poenas luit, atque dum se in balneo lavaret, a suis extinctus est.
12.
Interfecto igitur aput Siracusas Constante imperatore,
Mecetius in Sicilia regnum arripuit, sed absque orientalis exercitus voluntate.
Contra quem
Italiae milites alii per Histriam, alii per partes Campaniae, alii vero a
partibus Africae et Sardiniae venientes in Siracusas, eum vita privarunt. Multique ex iudicibus eius detruncati Constantinopolim perducti sunt; cum
quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum.
|