Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Paulus Diaconus Historia Langobardorum IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIII-XV13. Haec audiens gens Sarracenorum, quae iam Alexandriam et Aegyptum pervaserat, subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt, Siracusas ingrediuntur multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra et iuga confugerant montium, auferentes quoque praedam nimiam et omne illud quod Constans Augustus a Roma abstulerat ornatum in aere et diversis speciebus; sicque Alexandriam reversi sunt. 14. Porro regis filia, quam de Benevento obsidis nomine sublatam diximus, Siciliam veniens, diem clausit extremum. 15. Hoc tempore tantae pluviae tantaque tonitrua fuerunt, quanta ante nullus meminerat hominum, ita ut innumera hominum et animantium milia fulminibus essent perempta. Eo anno legumina, quae propter pluvias colligi nequiverunt, iterum renata et ad maturitatem usque perducta sunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |