19.
Tum Grimuald, nolens civile bellum inter Langobardos
excitare, regi Avarum Cacano mandavit, ut in Forumiuli contra Lupum ducem cum
exercitu veniret eumque bello protereret. Quod
et factum est. Nam veniente Cacano cum magno exercitu, in loco qui Flovius
dicitur, sicut nobis retulerunt seniores viri qui in ipso bello fuerunt, per
tres dies Lupus dux cum Foroiulanis adversus Cacani exercitum conflixit. Et
prima quidem die validum eius exercitum, paucis suis vulneratis, prostravit.
Secunda vero die, iam aliquantis e suis vulneratis et mortuis, pari modo multos
ex Avaribus extinxit. Tertia vero die, iam pluribus ex suis sauciatis sive
peremptis, nihilominus magnum Cacani exercitum delevit praedamque copiosam
invasit. At
vero die quarto tantam super se multitudinem conspexerunt venientem, ut vix per
fugam evadere possent.
20. Ibi itaque Lupo duce
perempto, reliqui qui remanse rant sese per castella communiunt. Avares vero
per omnes eorum fines discurrentes, cuncta rapinis invadunt vel sub posito igni
conburunt. Qui cum per aliquot dies hoc face rent, a Grimualdo eis mandatum
est, ut iam a devastatio ne quiescerent. Qui legatos ad Grimualdum mittunt, di
centes Foroiuli se minime relicturos, quam armis propriis conquisissent.
21. Tunc Grimuald
necessitate conpulsus exercitum coa dunari praecepit, quatenus Avares de suis
finibus exturbaret. In medio itaque campo sua castra et Avarum hospi tium
conponens, cum exercitus partem exiguam haberet, eosdem ipsos quos habebat
diverso habitu variisque in structos armis ante oculos legatorum per dies
aliquot, quasi novus iugiter exercitus adventaret, frequenter trans ire fecit. Avarum
vero legati dum eundem ipsum exerci tum aliis et aliis modis praeterire
conspiciunt, inmensam Langobardorum multitudinem esse, crediderunt. Quibus
Grimuald ita dixit: "Cum omni hac quam vidistis exercitus multitudine
statim super Cacanum inruam et Avares, nisi de Foroiulanorum finibus velociter
exierint". His visis et auditis legati Avarum cum haec suo regi
nuntiassent, mox cum omni suo exercitu ad proprium reversus est regnum.
|