28. Erat
quidem Grimualdo contra Romanos non mediocre odium, pro eo quod eius quondam
germanos Tasonem et Cacconem in sua fide decepissent. Quam ob causam Opitergium
civitatem, ubi ipsi extincti sunt, funditus destruxit eorumque qui ibi
habitaverant fines Foroiulanis Tarvisianisque et Cenetensibus divisit.
29. Per
haec tempora Vulgarum dux Alzeco nomine, incertum quam ob causam, a sua gente
digressus, Italiam pacifice introiens, cum omni sui ducatus exercitu ad regem
Grimuald venit, ei se serviturum atque in eius patria habitaturum promittens. Quem ille ad Romualdum
filium Beneventum dirigens, ut ei cum suo populo loca ad habitandum concedere
deberet, praecepit. Quos Romualdus dux gratanter excipiens, eisdem spatiosa ad
habitandum loca, quae usque ad illud tempus deserta erant, contribuit, scilicet
Sepinum, Bovianum et Iserniam et alias cum suis territoriis civitates, ipsumque
Alzeconem, mutato dignitatis nomine, de duce gastaldium vocitari praecepit. Qui usque hodie in his ut diximus locis habitantes, quamquam et Latine
loquantur, linguae tamen propriae usum minime amiserunt.
30. Igitur
extincto, ut diximus, aput Siciliam Constante Augusto, punitoque qui ei
successerat Mezetio tyranno, Romanorum regnum Constantinus, Constantii Augusti
filius, suscepit regendum, Romanisque principatus est annis decem et septem.
Constanti sane temporibus Theodorus archiepiscopus et Adrianus abbas, vir aeque
doctissimus, a Vitaliano papa missi in Brittaniam, plurimas ecclesias Anglorum
doctrinae ecclesiasticae fruge fecundarunt. E quibus Theodorus archiepiscopus peccantium
iudicia, quantis scilicet annis pro unoquoque peccato quis poenitere debeat,
mirabili et discreta consideratione descripsit.
|