31. Insequenti post tempore
mense augusto a parte orientis stella cometis apparuit nimis fulgentibus
radiis, quae post semet ipsam reversa disparuit. Nec mora, gravis pestilentia
ab eadem parte orientis secuta, Romanum populum devastavit. His diebus Domnus
papa Romanae ecclesiae locum qui Paradisus dicitur ante basilicam beati
apostoli Petri candidis et magnis marmoribus mirifice stravit.
32. Hac tempestate Francorum
regnum aput Gallias Dagipertus regebat, cum quo rex Grimuald pacis firmissimae
foedus inierat. Cuius Grimualdi vires Perctarit etiam aput Francorum patriam
constitutus metuens, egressus e Gallia, ad Brittaniam insulam Saxonumque regem
properare disponit.
33. At vero Grimuald nono
die post flevotomum in suo palatio constitutus, accepto arcu cum columbam
sagitta percutere nisus esset, eius brachii vena dirupta est. Cui, ut ferunt,
medici venenata medicamina supponentes, eum ab hac funditus privarunt luce. Hic
in edicto, quod Rothari rex conposuerat, aliqua capitula legis, quae ei utilia
visa sunt, adiecit. Fuit autem corpore praevalidus, audacia primus, calvo
capite, barba prominenti, non minus consilio quam viribus decoratus. Sepultum
autem est corpus eius in basilica beati Ambrosii confessoris, quam dudum ipse
intra Ticinensem construxerat civitatem. Hic, post mortem Ariperti regis
expleto iam anno uno et mensibus tribus, Langobardorum regnum invasit,
regnavitque ipse annis novem, relicto Garibald, filio suo, quem ei Ariperti
regis filia genuerat, rege adhuc puerilis aetatis. Igitur, ut dicere
coeperamus, Perctarit egressus de Gallia, navem ascendit, ut ad Brittaniam
insulam ad regnum Saxonum transmearet. Cumque iam aliquantum per pelagus
navigasset, vox a litore audita est inquirentis, utrum Perctarit in eadem nave
consisteret. Cui cum responsum esset, quod Perctarit ibi esset, ille qui
clamabat subiunxit: "Dicite illi, revertatur in patriam suam, quia tertia
die est hodie, quod Grimualdus ab hac subtractus est luce". Quo audito,
Perctarit statim post se reversus est, veniensque ad litus, invenire personam
non potuit, quae ei de Grimualdi morte nuntiavit; unde arbitratus est, non hunc
hominem, sed divinum nuntium fuisse. Exindeque ad patriam tendens, cum ad
claustra Italiae venisset, iam ibi omnia obsequia palatina omnemque regiam
dignitatem cum magna Langobardorum multitudine praeparatam, se repperit
expectari. Itaque Ticinum reversus, exturbato Garibaldo puerulo a regno, ab
universis Langobardis mense tertio post mortem Grimualdi in regnum levatus est.
Erat autem vir pius, fide catholicus, iustitiae tenax
pauperumque largissimus nutritor. Qui statim Beneventum misit exindeque Rodelindam
suam coniugem et Cunincpertum filium suum revocavit.
|