Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • Capp. XXXIV-XXXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXIV-XXXVI

34. Qui ut regni iura suscepit, in loco illo qui a parte fluminis Ticini est, unde ipse olim fugerat, monasterium quod Novum appellatur Domino et liberatori suo in honore sanctae virginis et martyris Agathae construxit. In quo multas virgines adgregavit rebusque et diversis pariter eundem locum ornamentis ditavit. Regina vero eius Rodelinda basilicam sanctae Dei genitricis extra muros eiusdem civitatis Ticinensis, quae Ad Perticas appellatur, opere mirabili condidit ornamentisque mirificis decoravit. Ad Perticas autem locus ipse ideo dicitur, quia ibi olim perticae, id est trabes, erectae steterant, quae ob hanc causam iuxta morem Langobardorum poni solebant: si quis enim in aliqua parte aut in bello aut quomodocumque extinctus fuisset, consanguinei eius intra sepulchra sua perticam figebant, in cuius summitate columbam ex ligno factam ponebant, quae illuc versa esset, ubi illorum dilectus obisset, scilicet ut sciri possit, in quam partem is qui defunctus fuerat quiesceret.

35. Igitur Perctarit, cum solus per annos septem regnasset, octavo iam anno Cunincpert filium suum in regno consortem adscivit, cum quo pariter per decem annos regnavit.

36. Cumque in magna pace degerent et ex omni parte in circuitu tranquillitatem haberent, surrexit contra eos filius iniquitatis Alahis nomine, per quem in regno Langobardorum, perturbata pace, maximae populorum factae sunt strages. Hic dum dux esset in Tridentina civitate, cum comite Baioariorum, quem illi gravionem dicunt, qui Bauzanum et reliqua castella regebat, conflixit eumque mirifice superavit. Qua de causa elatus, etiam contra regem suum Perctarit manum levavit atque se intra Tridentinum castellum rebellans communivit. Contra quem rex Perctarit progressus, cum eum extrinsecus obsideret, inopinate subito Alahis cum suis civitate egressus, regis castra protrivit regemque ipsum fugam petere conpulit. Qui tamen postmodum, faciente Cunincperto, regis filio, qui eum iam olim diligebat, in regis Perctarit gratiam reversus est. Qui rex cum eum interficere aliquotiens vellet, Cunincpertus, eius filius, hoc fieri semper proibuit, reputans eum de reliquo fidelem existere; nec destitit patrem optinere, quin etiam ei ducatum Brexiae contribueret; reclamante saepius patre, quod in suam hoc Cunincpert perniciem faceret, qui hosti suo ad regnandum vires praeberet. Brexiana denique civitas magnam semper nobilium Langobardorum multitudinem habuit, quorum auxilio metuebat Perctarit Alahis potentiorem fore. His diebus rex Perctarit in civitate Ticinensi portam contiguam palatio, quae et Palatinensis dicitur, opere mirifico construxit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License