|
37. Qui cum decem et octo
annos, et primum solus et post cum filio, regnum tenuisset, ab hac luce
subtractus est, corpusque illius iuxta basilicam domini Salvatoris, quam
Aripert, eius genitor, construxerat, sepultum est. Fuit autem statura decens,
corpore pleno, mitis per omnia et suavis. At vero Cunincpert rex Hermelindam ex
Saxonum Anglorum genere duxit uxorem. Quae cum in balneo Theodotem, puellam ex
nobilissimo Romanorum genere ortam, eleganti corpore et flavis prolixisque
capillis pene usque ad pedes decoratam vidisset, eius pulchritudinem suo viro
Cunincperto regi laudavit. Qui ab uxore hoc libenter audire dissimulans, in
magnum tamen puellae exarsit amorem; nec mora, venatum in silvam quam Urbem
appellant perrexit secumque suam coniugem Hermelindam venire praecepit. Qui exinde noctu egrediens, Ticinum venit, et ad se Theodotem puellam
venire faciens, cum ea concubuit. Quam tamen postea in monasterium, quod de
illius nomine intra Ticinum appellatum est, misit.
38. Alahis
vero iam dudum conceptam iniquitatem parturiens, adnitentibus Aldone et
Grausone Brexianis civibus, sed et aliis multis ex Langobardis, oblitus
tantorum beneficiorum quae in eum rex Cunincpert inpenderat, oblitus etiam
iusiurandum quo ei se fidelissimum esse spoponderat, cum Cunincpert abesset,
regnum eius et palatium intra Ticinum positum invasit. Quod Cunincpert ubi erat
audiens, statim ad insulam, quae intra lacum Larium non longe a Como est,
confugit ibique se fortiter communivit. Facta est autem magna tribulatio
omnibus qui eum diligebant, et maxime sacerdotibus et clericis, quos omnes
Alahis exosos habebat. Erat autem eo tempore Ticinensis ecclesiae episcopus vir
Domini Damianus, sanctitate praecipuus, liberalibus artibus sufficienter
instructus. Is cum Alahis palatium invasisse respiceret, ne quid ab eo ipse vel
sua ecclesia adversi perpeteretur, Thomam diaconem suum, sapientem scilicet et
religiosum virum, ad eum misit perque eum ei dem Alahis benedictionem sanctae
suae ecclesiae transmisit. Nuntiatum est Alahis, Thomam diaconem ante fores
adstare benedictionemque ab episcopo detulisse. Tunc Alahis, qui, ut diximus,
omnes clericos odio habebat, ita inquit ad suos: "Ite, dicite illi, si
munda femoralia habet, intret; sin autem aliter, foris contineat pedem".
Thomas vero cum hos sermones audisset, ita respondit: "Nuntiate ei, quia
munda femoralia habeo, quippe qui ea hodie lota indutus sum". Cui Alahis ita iterato
mandavit: "Ego non dico de femoralibus, sed de his quae intra femoralia
habentur". Ad haec Thomas ita respondit: "Ite, dicite illi:
"Deus solus potest in me in his causis reprehensionem invenire; nam ille
nullatenus potest". Cumque eundem diaconem Alahis ad se ingredi fecisset,
aspere satis et obiurgando cum eo locutus est. Tunc omnes clericos et
sacerdotes pavor et odium tyranni invasit, aestimantes se eius feritatem
tolerare omnino non posse. Coeperuntque tanto amplius Cunincpertum desiderare,
quanto pervasorem regni superbum execrationi haberent. Sed
non diutius feritas et cruda barbaries pervasum regnum optinuit.
39. Denique
cum die quadam solidos super mensam numeraret, unus ei tremisses de eadem mensa
cecidit, quem filius Aldonis adhuc puerulus de terra colligens, eidem Alahis
reddidit. Ad quem Alahis, sperans puerulum parum intellegere, ita locutus est:
"Multos ex his genitor tuus habet, quos mihi in proximo, si Deus voluerit,
daturus est". Qui puer cum vespere domum ad patrem regressus esset, cum
suus genitor requisivit, si quid ei illo die rex locutus fuisset, ille patri
omnia ut facta fuerant et quid sibi rex dixerat nuntiavit. Audiens haec Aldo
vehementer pertimuit, fratremque suum Grausonem adscitum, ei omnia quae rex
maligne locutus fuerat nuntiavit. Qui mox cum amicis et iis quibus credere
poterant consilium ineunt, qualiter Alahis tyrannum regno privarent, priusquam
ipse eis aliquam laesionem facere posset. Qui maturius ad palatium profecti,
ita Alahis dixerunt: "Quid dignaris in civitate residere? Ecce omnis
civitas et universus populus tibi fidelis existit, et ebriosus ille Cunincpert
ita dissolutus est, ut iam ultra nullas possit habere vires. Egredere et vade
in venationem et exerce te cum iuvenibus tuis, nos autem cum reliquis fidelibus
tuis defendemus tibi hanc civitatem. Sed et ita tibi repromittimus, ut in proximo
inimici tui Cunincperti caput adferamus". Qui
eorum verbis persuasus, [extra] civitatem egressus atque ad Urbem vastissimam
silvam profectus est ibique se iocis et venationibus exercere coepit. Aldo vero
et Grauso euntes ad lacum Comacinum ingressique navem, ad Cunincpertum profecti
sunt. Ad quem venientes, eius pedibus provoluti, se contra eum nequiter egisse
professi sunt, eique, quid Alahis malitiose contra eos locutus fuerit, vel
quale ipsi ad eius perditionem consilium eidem dederint, nuntiarunt. Quid
plura? Pleverunt pariter et inter se sacramenta dederunt, diem statuentes, in
quo Cunincpert veniret, ut ipsi ei civitatem Ticinensem contraderent. Quod et
factum est. Nam die statuto Cunincpert Ticinum adveniens, ab eis libentissime
susceptus palatium suum ingressus est. Tunc omnes cives, et praecipue
episcopus, sacerdotes quoque et clerici, iuvenes et senes, certatim ad eum
concurrentes, omnesque eum cum lacrimis amplexantes, Deo gratias de eius
reversione, inaestimabili gaudio repleti, conclamabant; quos ille omnes prout
potuit osculatus est. Nuntius subito ad Alahis pervenit, adimplesse Aldonem et
Grausonem quod ei promiserant: et caput Cunincperti attulisse, et non solum
caput, sed et totum corpus, eumque adfirmans in palatio consedere. Quod ille
audiens, animo consternatus est, multaque contra Aldonem et Grausonem
furibundus et frendens comminans, exinde egressus, per Placentiam ad Austriam
rediit singulasque civitates partim blanditiis partim viribus sibi socians
adscivit. Nam Vincentiam veniens, contra eum eius cives egressi, bellum
paraverunt; sed mox victi, eius socii effecti sunt. Inde exiens, Tarvisium
pervasit, pari modo etiam et reliquas civitates. Cumque contra eum Cunincpert
exercitum colligeret, et Foroiulani in eius auxilium iuxta fidelitatem suam
vellent proficisci: ipse Alahis ad pontem Liquentiae fluminis, quod a Foroiuli
quadraginta et octo milibus distat et est in itinere Ticinum pergentibus, in
silvam quae Capulanus dicitur latens, cum Foroiulanorum exercitus sparsim
veniret, omnes eos, sicut veniebant, iurare sibi conpulit, diligenter cavens,
ne aliquis ex his retro reversus venientibus hoc aliis nuntiaret; sicque omnes
a Foroiuli venientes eius sunt sacramentis adstricti. Quid plura? Cum omni
Alahis Austria, econtra Cunincpert cum suis venientes, in campo cui Coronate
nomen est castra posuere.
|