40. Ad quem Cunincpert
nuntium misit, mandans ei, ut cum eo singulare certamen iniret, nec opus esset
utrorumque exercitum fatigare. Ad quae verba Alahis minime consensit. Cui cum
unus e suis, genere Tuscus, ei persuaderet, virum bellicosum fortemque eum
appellans, ut contra Cunincpertum audenter exiret, Alahis ad haec verba
respondit: "Cunincpert, quamvis ebriosus sit et stupidi cordis, tamen
satis est audax et mirae fortitudinis. Nam tempore patris eius quando nos
erabamus iuvenculi, habebantur in palatio berbices mirae magnitudinis, quos
ille supra dorsum eorum lanam adprehendens, extenso eos brachio a terra
levabat; quod quidem ego facere non poteram". Haec ille Tuscus audiens,
dixit ad eum: "Si tu cum Cunincperto pugnam inire singulari certamine non
audes, me iam in tuo adiutorio socium non habebis". Et
haec dicens, proripuit se et statim ad Cunincpertum confugiit et haec ipsa illi
nuntiavit. Convenerunt itaque, ut diximus, utraeque acies in campo Coronate.
Cumque iam prope essent, ut se coniungere deberent, Seno diaconus Ticinensis
ecclesiae, qui custus erat basilicae beati Iohannis baptistae, quae intra
eandem sita est civitatem, quam quondam Gundiperga regina construxerat, cum
nimium diligeret regem et metueret, ne rex in bello periret, ait ad regem:
"Domine rex, omnis vita nostra in tua salute consistit; si tu in bello
perieris, omnes nos iste tyrannus Alahis per diversa supplicia extinguet.
Placeat itaque tibi consilium meum. Da mihi apparatum armorum tuorum, et ego
vadam et pugnabo cum isto tyranno. Si ego obiero, tu recuperabis causam tuam; si
vero vicero, maior tibi, quia per servum viceris, gloria adscribetur".
Cumque rex hoc se facturum esse denegaret, coeperunt eum pauci qui aderant eius
fideles cum lacrimis deposcere, ut ad ea quae diaconus dixerat adsensum
praeberet. Victus tandem, ut erat pii cordis, eorum precibus et lacrimis,
loricam suam, galeam atque ocres et cetera arma diacono praebuit in suaque
persona eum ad proelium direxit. Erat enim ipse diaconus eiusdem staturae et
habitus, ita ut, cum fuisset de tentorio armatus egressus, rex Cunincpert ab
omnibus esse putaretur. Commissum itaque est
proelium et totis viribus decertatum. Cumque Alahis ibi magis intenderet, ubi
regem esse putaret, Cunincpertum se extinxisse putans, Senonem diaconem
interfecit. Cumque
caput eius amputari praecepisset, ut, levato eo in conto, "Deo
gratias" adclamarent, sublata casside, clericum se occidisse cognovit. Tunc furibundus exclamans: "Heu me!" inquit "nihil egimus,
quando ad hoc proelium gessimus, ut clericum occideremus! Tale itaque nunc
facio votum, ut, si mihi Deus victoriam iterum dederit, quod unum puteum de
testiculis impleam clericorum".
41. Igitur
Cunincpert perdidisse suos conspiciens, statim se eis ostendit omniumque corda,
sublato pavore, ad sperandam victoriam confortavit. Instruuntur iterum acies,
et hinc Cunincpert, inde Alahis ad belli certamina praeparantur. Cumque iam
prope essent, ut se utraeque acies ad pugnandum coniungerent, Cunincpert ad
Alahis iterato in haec verba mandavit: "Ecce, quantus populus ex utraque
parte consistit! Quid opus est, ut tanta multitudo pereat? Coniungamus nos ego
et ille singulari certamine, et cui voluerit Dominus de nobis donare victoriam,
omnem hunc populum salvum et incolomem ipse possideat". Cumque Alahis sui
hortarentur, ut faceret quod Cunincpert illi mandavit, ipse respondit:
"Hoc facere ego non possum, quia inter contos suos sancti archangeli
Michaelis, ubi ego illi iuravi, imaginem conspicio". Tunc unus ex illis:
"Prae pavore" inquit "cernis quod non est; et tibi iam tarde est
modo ista meditari". Conseruntur itaque acies perstrepentibus bucinis, et
neutra parte locum dante, maxima populorum facta est strages. Tandem crudelis
tyrannus Alahis interiit, et Cunincpert, adiuvante [se] Domino, victoriam
cepit. Exercitus quoque Alahis, conperta eius morte, fugae subsidium arripuit. E quibus quem mucro non
perculit, Addua fluvius interemit. Caput quoque Alahis detruncatum cruraque
eius succisa sunt, informeque tantum truncumque cadaver remansit. In hoc bello
Foroiulanorum exercitus minime fuit, quia, cum invitus Alahis iurasset, propter
hoc nec regi Cunincperto nec Alahis auxilium tulit, sed cum illi bellum
commisissent, ipsi ad propria sunt reversi. Igitur Alahis hoc modo defuncto,
rex Cunincpert corpus Senoni diaconi ante fores basilicae beati Iohannis, quam
ipse rexerat, mirifice sepelire mandavit; ipse vero regnator cum omnium
exultatione et triumpho victoriae Ticinum reversus est.
|