1. Dum
ista aput Langobardos trans Padum geruntur, Romualdus Beneventanorum dux,
congregata exercitus multitudine, Tarentum expugnavit et cepit, parique modo Brundisium
et omnem illam quae in circuitu est latissimam regionem suae dicioni
subiugavit. Coniux quoque eius Theuderata eodem tempore foras muros
Beneventanae civitatis basilicam in honore beati Petri apostoli construxit; quo
in loco multarum ancillarum Dei coenobium instituit.
2. Romuald
quoque, postquam sedecim annos ducatum gessit, ab hac luce subtractus est. Post
quem eius filius Grimualdus tribus annis Samnitum populos rexit. Huic in coniugio sociata
fuit Wigilinda, soror Cunincperti, filia Perctarit regis. Defuncto quoque Grimualdo, Gisulfus, eius germanus, ductor effectus est,
praefuitque Benevento annis decem et septem. Huic sociata fuit Winiperga, quae
ei Romuald peperit. Circa haec tempora, cum in castro Cassini, ubi beatissimi
Benedicti sacrum corpus requiescit, ab aliquantis iam elapsis annis vasta
solitudo existeret, venientes de Cenomannicorum vel Aurelianensium regione
Franci, dum aput venerabile corpus se pernoctare simulassent, eiusdem
venerabilis patris pariterque eius germanae venerandae Scolasticae ossa
auferentes, in suam patriam adportarunt; ubi Singillatim duo monasteria in
utrorumque honorem, hoc est beati Benedicti et sanctae Scolasticae, constructa
sunt. Sed certum est, nobis os illud venerabile et omni nectare suavius et
oculos semper caelestia contuentes, cetera quoque membra quamvis defluxa
remansisse. Solum etenim singulariter dominicum corpus non vidit corruptionem;
ceterum omnium sanctorum corpora in aeternam postea gloriam reparanda
corruptioni subiecta sunt, his exceptis, quae ob divina miracula sine labe
servantur.
3.
At vero Rodoald, quem aput Foroiuli praemisimus
ducatum tenuisse, cum ab eadem civitate abesset, Ansfrit de castro Reunia
ducatum eius absque regis nutu pervasit. Quo comperto Rodoald in Histriam fugiit ac deinde
navigio per Ravennam Ticinum ad Cunincpertum regem pervenit. Ansfrit vero non
contentus ducatum Foroiulanensium regere, insuper contra Cunincpertum
rebellans, regnum eius invadere voluit. Sed
conprehensus in Verona, ad regem deductus, evulsis oculis, in exilium trusus
est. Foroiulano autem ducatui post haec Ado, frater Rodoaldi,
lociservatoris nomine per annum et menses septem gubernavit.
|