7. Eo
tempore floruit in arte gramatica Felix, patruus Flaviani praeceptoris mei;
quem in tantum rex dilexit, ut ei baculum argento auroque decoratum inter
reliqua suae largitatis munera condonaret.
8. Per
idem quoque tempus Iohannes episcopus Bergomatis ecclesiae vir mirae
sanctitatis extitit. Qui cum regem Cunincpertum in convivio dum sermocinarentur
offendisset, rex ei hospitium revertenti equum ferocem et indomitum, qui
inmenso fremitu super se sedentes terrae allidere solebat, praeparari fecit. Cui cum episcopus
supersedisset, ita mansuetus extitit, ut eum blando incessu usque ad domum
propriam deportaret. Quod rex audiens, et episcopum ex eo die honore debito
coluit, et ei ipsum equum, quem suae sessioni dedicaverat, dono largitus est.
9. Hac tempestate noctu
stella iuxta Vergilias caelo sereno inter Domini Natalem et Theophaniam
apparuit, omnimodo obumbrata, veluti cum luna sub nube est constituta. Post
haec mense februario die media stella ab occasu exiit, quae cum magno fulgore
in partes orientis declinavit. Dehinc mense martio Bebius eructuavit per dies
aliquot, et omnia virentia circumquaque prae pulvere et cinere illius
exterminata sunt.
|