16. Hoc
tempore aput Gallias Francorum regibus a solita fortitudine et scientia
degenerantibus, hi qui maiores domui regalis esse videbantur administrare regni
potentiam et quicquid regibus agere mos est coeperunt; quippe cum caelitus
esse(t) dispositum, ad horum progeniem Francorum transvehi regnum. Fuitque eo
tempore maior domus in regio palatio Arnulfus, vir, ut postmodum claruit, Deo
amabilis et mirae sanctitatis. Qui post gloriam seculi Christi se servitio
subdens, mirabilis in episcopatu extitit, ac demum heremiticam vitam eligens,
leprosis universa praebens obsequia, continentissime vixit. De cuius
mirabilibus apud Metensem ecclesiam, ubi episcopatum gessit, liber existit,
eiusdem miracula et vitae abstinentiam continens. Sed et ego in libro quem de
episcopis eiusdem civitatis conscripsi flagitante Angelramno, viro mitissimo et
sanctitate praecipuo, praefatae ecclesiae archiepiscopo, de hoc sacratissimo viro
Arnulfo quaedam eius miranda conposui, quae modo superfluum duxi replicare.
17. Inter
haec Cunincpert cunctis amabillimus princeps, postquam duodecim annos
Langobardorum regnum post patrem solus obtenuit, tandem ab hac luce subtractus
est. Hic in campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati
Georgii martyris monasterium construxit. Fuit autem vir elegans et omni
bonitate conspicuus audaxque bellator. Hic cum multis Langobardorum lacrimis
iuxta basilicam domini Salvatoris, quam quondam avus eiusdem Aripert
construxerat, sepultus est. Regnumque Langobardorum Liutperto filio adhuc
puerilis aetatis reliquit, cui tutorem Ansprandum, virum sapientem et inlustrem
contribuit.
18. Dehinc
elapsis octo mensibus, Raginpertus dux Taurinensium, quem quondam rex
Godipertus, cum extingueretur a Grimualdo, reliquerat parvolum, de quo et
superius diximus, cum valida manu veniens, adversus Ansprandum et Rotharit
Bergomensium ducem apud Novarias conflixit, eosque in campo exsuperans, regnum
Langobardorum invasit. Sed
eodem anno mortuus est.
|