22. Rex igitur Aripert,
confirmato regno, Sigiprandum, Ansprandi filium, oculis privavit omnesque qui
ei consanguinitate iuncti fuerant diversis modis afflixit. Minorem quoque
Ansprandi filium Liutprandum in custodia tenuit; quem quia despicabilem
personam et adhuc adulescentulum esse perspexit, non solum in eius corpore
vindictam aliquam minime ingessit, sed eum, ut ad patrem suum pergeret, abire permisit.
Quod Dei omnipotentis nutu factum fuisse, qui eum ad regni gubernacula
praeparabat, dubium non est. Igitur Liutprand ad patrem suum in Baioariam
profectus, ei de suo adventu inaestimabile gaudium fecit. Uxorem vero Ansprandi
Theodoradam nomine rex Aripert conprehendi fecit. Quae cum se voluntate feminea
reginam futuram esse iactaret, naso atque auribus abscisis, decore suae faciei
deturpata est. Pari etiam modo et germana Liutprandi nomine Aurona deformis
effecta est.
23. Hoc tempore aput Gallias
in Francorum regnum Anschis, Arnulfi filius, qui de nomine Anschise quondam
Troiani creditur appellatus, sub nomine maioris domui gerebat principatum.
24. Mortuo quoque aput
Foroiuli Adone, quem dixeramus lociservatorem fuisse, Ferdulfus ducatum
suscepit, qui de partibus Liguriae extitit, homo lubricus et elatus. Qui dum victoriae laudem de Sclavis habere cupiit, magna sibi et
Foroiulanis detrimenta invexit. Is praemia quibusdam Sclavis dedit, ut
exercitum Sclavorum in eandem provinciam sua adhortatione inmitterent. Quod ita
quoque effectum est. Causa
autem magnae in eadem Foroiulana provincia perditionis ista fuit. Inruerunt
latrunculi Sclavorum super greges et pastores ovium, quae in eorum vicinia
pascebantur, et de eis praedas abigerunt. Subsecutus est hos rector loci
illius, quem "sculdahis" lingua propria dicunt, vir nobilis animoque
et viribus potens; sed tamen eosdem latrunculos adsequi non potuit. Cui exinde revertenti dux Ferdulfus obviam factus est. Quem dum
interrogaret, quid de illis latrunculis factum esset, Argait ei sic enim nomen
habebat , eosdem fugisse, respondit. Tunc ei Ferdulfus indignans ita locutus
est: "Quando tu aliquid fortiter facere poteras, qui Argait ab arga nomen
deductum habes?". Cui ille maxima stimulatus ira, ut erat vir fortis, ita
respondit: "Sic velit Deus, ut non antea ego et tu, dux Ferdulfe, exeamus
de hac vita, quam cognoscant alii, quis ex nobis magis est arga". Haec cum
sibi invicem vulgaria verba locuti fuissent, contigit non post multos dies, ut
exercitus Sclavorum, pro quorum adventu dux Ferdulfus praemia dederat, cum
magnis viribus adventaret. Qui cum castra in summo montis vertice posuissent,
et pene ex omni parte difficile esset ad eos accedere, Ferdulfus dux cum
exercitu superveniens, coepit eundem montem circuire, ut per loca planiora
super eos possit inruere. Tunc Argait, de quo praemisimus, ita Ferdulfo dixit:
"Memento, dux Ferdulf, quod me esse inertem et inutilem dixeris et vulgari
verbo arga vocaveris. Nunc
autem ira Dei veniat super illum, qui posterior e nobis ad hos Sclavos
accesserit". Et haec dicens, verso equo, per asperitatem montis, unde
gravis erat ascensus, ad castra contendere coepit Sclavorum. Ferdulfus vero
opprobrium ducens, si non ipse per eadem difficilia loca super Sclavos inruerit,
eum per aspera quaeque et difficilia inviaque loca secutus est. Quem suus exercitus, turpe ducens ducem non sequi, subsequi et ipse coepit.
Videntes itaque Sclavi eos per devexa loca super se venire, praeparaverunt se
viriliter, et magis lapidibus ac securibus quam armis contra eos pugnantes,
pene omnes deiectos equis perimerunt. Sicque victoriam non viribus, sed casu
adepti sunt. Ibi omnis nobilitas periit Foroiulanorum; ibi Ferdulfus dux
cecidit; ibi et ille qui eum provocaverat extinctus est. Tantique ibi viri
fortes per contentionis malum et inprovidentiam debellati sunt, quanti possent
per unam concordiam et salubre consilium multa milia sternere aemulorum. Ibi
tamen unus e Lango bardis nomine Munichis, qui pater post Petri Foroiulani et
Ursi Cenetensis ducum extitit, solus fortiter et viriliter fecit. Is cum de
equo eiectus esset, et eum unus e Sclavis subito invadens eius manus fune
conligasset, ipse manibus ligatis lanceam ab eiusdem Sclavi dextera extrahens,
eum cum ipsa percussit, et ligatus per aspera se loca deiciens evasit. Haec ideo vel maxime in
hac posuimus historia, ne quid aliquid per contentionis malum simile contingat.
|