25.
Mortuo itaque Ferdulfo duce hoc modo, in eius loco
ordinatus est Corvolus. Qui pauco tempore ducatum
tenens, dum regem offendisset, evulsis oculis dedecorose vixit.
26. Deinceps
vero Pemmo ducatum promeruit, qui fuit homo ingeniosus et utilis patriae. Hic
patre genitus Billone, qui de Belluno fuerat, sed propter seditionem, quam
illuc fecerat, in Forumiuli post veniens, ibi pacifice vixit. Hic Pemmo habuit
coniugem Ratpergam nomine; quae cum esset facie rusticana, saepe maritum
deprecata est, ut se dimissa aliam uxorem duceret, quam tanti ducis coniugem
esse deceret. Sed ipse, ut erat vir sapiens, plus eius mores et humilitatem
verecundamque pudicitiam quam corporis pulchritudinem sibi conplacere, dicebat.
De hac igitur coniuge tres Pemmo filios, hoc est Ratchis et Ratchait et
Ahistulfum, viros strenuos, genuit. Quorum nativitas
humilitatem matris ad gloriam erexit. Qui dux, congregatis
omnium nobilium qui in bello de quo diximus obierant filiis, sic eos cum suis
natis pariter nutrivit, ac si et ipsi ab eo geniti fuissent.
27. Hac
denique aetate Gisulfus Beneventanorum ductor Suram Romanorum civitatem,
Hirpinum atque Arcim pari modo oppida cepit. Qui Gisulfus tempore Iohannis
papae cum omni sua virtute Campaniam venit, incendia et depraedationes faciens,
multos captivorum cepit et usque in locum qui Horrea dicitur castrametatus est,
nullusque ei resistere potuit. Ad hunc pontifex missis sacerdotibus cum
apostolicis donariis, universos captivos de eorum manibus redimit ipsumque
ducem cum suo exercitu ad propria repedare fecit.
|