31. At
vero Iustinianus, qui amisso principatu in Ponto exulabat, auxilio Terebelli
Bulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios
occidit. Leonem quoque et Tiberium, qui locum eius usurpaverant, cepit et in
medio circo coram omni populo iugulari fecit. Gallicinum vero patriarcham
Constantinopolitanum erutis oculis Romam misit Cyrumque abbatem, qui eum in
Ponto exulem aluerat, episcopum in loco Gallicini constituit. Hic Constantinum
papam ad se venire iubens, honorifice suscepit ac remisit; quem prostratus in
terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta eius ecclesiae privilegia
renovavit. Qui cum exercitum in Pontum mitteret ad conprehendendum Filippicum,
quem ibi religaverat, multum eum isdem venerabilis papa prohibuit, ne hoc
facere deberet; sed tamen inhibere non potuit.
32. Exercitus
quoque, qui missus contra Filippicum fuerat, ad partem se Filippici contulit
eumque imperatorem fecit. Qui Constantinopolim contra Iustinianum veniens, cum
eo ab Urbe miliario duodecimo pugnavit, vicit et occidit regnumque eius adeptus
est. Imperavit autem Iustinianus cum filio Tiberio in hac secunda vice annos
sex. Quem Leo in expulsione illius naribus detruncavit; qui post iterum
adsumpto imperio, quotiens defluentem guttam reumatis manu detersit, pene
totiens aliquem ex iis qui contra eum fuerant iugulari praecepit.
33. Mortuo
denique his diebus patriarcha Petro, regimen Aquileiensis ecclesiae suscepit
Serenus, qui fuit vir simplicitate praeditus et ad Christi servitium pronus.
|