4. Haud
ab re esse arbitror, paulisper narrandi ordinem postponere, et quia adhuc
stilus in Germania vertitur, miraculum, quod illic apud omnes celebre habetur,
sed et quaedam alia, breviter intimare. In extremis circium versus Germaniae
finibus, in ipso Oceani litore, antrum sub eminenti rupe conspicitur, ubi
septem viri, incertum ex quo tempore, longo sopiti sopore quiescunt, ita
inlaesis non solum corporibus, sed etiam vestimentis, ut ex hoc ipso, quod sine
ulla per tot annorum curricula corruptione perdurant, apud indociles easdem et
barbaras nationes veneratione habeantur. Hi denique, quantum ad habitum
spectat, Romani esse cernuntur. E quibus dum unum quidam cupiditate stimulatus
vellet exuere, mox eius, ut dicitur, brachia aruerunt, poenaque sua ceteros
perterruit, ne quis eos ulterius contingere auderet. Videris, ad quod eos
profectum per tot tempora providentia divina conservet. Fortasse horum
quandoque, quia non aliter nisi Christiani esse putantur, gentes illae
praedicatione salvandae sunt.
5. Huic loco Scritobini,
sic enim gens illa nominatur, vicini sunt. Qui etiam aestatis tempore nivibus
non carent, nec aliud, utpote feris ipsis ratione non dispares, quam crudis
agrestium animantium carnibus vescuntur; de quorum etiam hirtis pellibus sibi
indumenta coaptant. Hi a saliendo iuxta linguam barbaram ethimologiam ducunt.
Saltibus enim utentes, arte quadam ligno incurvo ad arcus similitudinem feras
assequuntur. Apud hos est animal cervo non satis absimile, de cuius ego corio,
ut fuerat pilis hispidum, vestem in modum tunicae genu tenus aptatam conspexi,
sicut iam fati, ut relatum est, Scritobini, utuntur. Quibus in locis circa
aestivale solstitium per aliquot dies etiam noctu clarissima lux cernitur,
diesque ibi multo maiores quam alibi habentur; sicut e contrario circa brumale
solstitium, quamvis diei lux adsit, sol tamen ibi non videtur, diesque minimi,
quam usquam alibi, noctes quoque longiores existunt; quia scilicet, quanto
magis a sole longius disceditur, tanto sol ipse terrae vicinior apparet et
umbrae longiores excrescunt. Denique in Italia, sicut et antiqui scripserunt,
circa diem Natalis Domini novem pedes in umbra staturae humanae hora sexta
metiuntur. Ego autem in Gallia Belgica in loco qui Totonis villa dicitur
constitutus, status mei umbram metiens, decem et novem et semis pedes inveni.
Sic quoque contrario modo, quanto propinquius meridiem versus ad solem
acceditur, tantum semper umbrae breviores videntur, in tantum ut solstitio
aestivali, respiciente sole de medio caeli, in Aegypto et Hierosolimis et in
eorum vicinitate constitutis locis nullae videantur umbrae. In Arabia vero hoc
ipso tempore sol supra medium caeli ad partem aquilonis cernitur, umbraeque
versa vice contra meridiem videntur.
6. Nec satis procul ab hoc
de quo praemisimus litore, contra occidentalem partem, qua sine fine Oceanum
pelagus patet, profundissima aquarum illa vorago est, quam usitato nomine maris
umbilicum vocamus. Quae bis in die fluctus absorbere et rursum evomere dicitur,
sicut per universa illa litora accedentibus ac recedentibus fluctibus
celeritate nimia fieri comprobatur. Huiusmodi vorago sive vertigo a poeta
Virgilio Carybdis appellatur; quam ille in freto Siculo esse suo in carmine
loquitur, hoc modo dicens : Dextrum Scylla latus, laevum implacata Carybdis
Obsidet, atque imo baratri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus,
rursusque sub auras Erigit alternos, et sidera verberat unda. Ab hac sane de
qua diximus vertigine saepe naves raptim cursimque adtrahi adfirmantur tanta
celeritate, ut sagittarum per aera lapsus imitari videantur; et nonnumquam in
illo baratro horrendo nimis exitu pereunt. Saepe cum iam iamque mergendae sint,
subitis undarum molibus retroactae, tanta rursus agilitate exinde elongantur,
quanta prius adtractae sunt. Adfirmant, esse et aliam huiusmodi voraginem inter
Brittaniam insulam Galliciamque provinciam; cui etiam rei adstipulantur
Sequanicae Aquitaniaeque litora; quae bis in die tam subitis inundationibus
opplentur, ut, qui fortasse aliquantulum introrsus a litore repertus fuerit,
evadere vix possit. Videas earum regionum flumina fontem versus cursu
velocissimo relabi ac per multorum milium spatia dulces fluminum lymphas in
amaritudinem verti. Triginta ferme a Sequanico litore Evodia insula milibus
distat. In qua, sicut ab illius incolis adseveratur, vergentium in eandem
Carybdin aquarum garrulitas auditur. Audivi quendam nobilissimum Gallorum
referentem, quod aliquantae naves prius tempestate convulsae, postmodum ab hac
eadem Carybdi voratae sunt. Unus autem solummodo ex omnibus viris qui in
navibus illis fuerant, morientibus ceteris, dum adhuc spirans fluctibus
supernataret, vi aquarum labentium abductus, ad oram usque inmanissimi illius
baratri pervenit. Qui cum iam profundissimum et sine fine patens chaos
aspiceret, ipsoque pavore praemortuus se illuc ruiturum exspectaret, subito,
quod sperare non poterat, saxo quodam superiectus insedit. Decursis siquidem
iam omnibus quae sorbendae erant aquis, orae illius fuerant margines denu dati;
dumque ibi inter tot angustias anxius vix ob metum palpitans resideret,
dilatamque ad modicum mortem nihilominus opperiretur, conspicit ecce subito
quasi magnos aquarum montes de profundo resilire navesque, quae absortae
fuerant, primas emergere. Cumque una ex illis ei contigua fieret, ad eam se
nisu quo potuit adprehendit; nec mora, celeri volatu prope litus advectus,
metuendae necis casus evasit, proprii postmodum periculi relator exsistens.
Nostrum quoque, id est Adriaticum, mare, quod licet minus, similiter tamen
Venetiarum Histriaeque litora pervadit, credibile est, parvos huiusmodi
occultosque habere meatus, quibus et recedentes aquae sorbeantur et rursum
invasurae litora revomantur. His ita praelibatis, ad coeptam narrandi seriem
redeamus.
|