34. At
vero Filippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam in imperiali dignitate
confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu eiecto, ad gubernandum
monasterium suum Pontum redire praecepit. Hic Filippicus Constantino papae
litteras pravi docmatis direxit, quas ille cum apostolicae sedis concilio
respuit; et huius rei causa fecit picturas in porticu sancti Petri, quae gesta
sex sanctarum sinodorum universalium retinent. Nam et huiusmodi picturas, cum
haberentur in urbe regia, Filippicus iusserat auferri. Statuit populus Romanus,
ne heretici imperatoris nomen aut chartas aut figuram solidi susciperent. Unde nec eius effigies
in ecclesia introducta est, nec nomen ad missarum sollempnia prolatum. Hic cum
annum unum et sex mensibus regnum gessisset, contra eum Anastasius, qui et
Artemius dictus est, insurgens, eum regno expulit oculisque privavit, nec tamen
occidit. Hic Anastasius litteras Constantino papae Romam per Scolasticum
patricium et exarcum Italiae direxit, quibus se fautorem catholicae fidei et
sancti sexti concilii praedicatorem esse declaravit.
35. Igitur postquam Ansprand
aput Baioariam iam novem expletis annis exulasset, promoto tandem Teutperto,
decimo anno Baioariorum ducto exercitu, venit Italiam pugnavitque cum Ariperto,
et facta est ex utraque parte multa strages populorum. Sed quamvis ad extremum
nox proelium dirimisset, certum tamen est, Baioarios terga praebuisse et
Ariperti exercitum victorem ad castra remeasse. Sed dum Aripert in castris
manere noluisset, sed potius Ticinum civitatem introisset, et suis hoc facto
desperationem et adversariis audaciam praebuit. Qui postquam in civitatem
regressus est, et sensisset, quia pro hoc facto suum exercitum offensum
haberet, mox accepto consilio ut in Franciam fugeret, quantum sibi utile duxit
e palatio aurum sustulit. Qui dum fluvium Ticinum
gravatus auro transnatare voluisset, ibique corruens, suffocatus aquis
extinctus est. Cuius in crastinum diem corpus inventum, in palatio ordinatum ac
deinde ad basilicam domini Salvatoris, quam antiquus Aripert construxerat,
prolatum ibique sepultum est. Hic in diebus quibus regnum tenuit noctu
egrediens et hac illacque pergens, quid de eo a singulis civitatibus diceretur,
per semet ipsum explorabat, ac diligenter, qualem iustitiam singuli iudices
populo suo facerent, investigabat. Hic, advenientibus ad se exterarum gentium
legatis, vilibus coram eis vestibus sive pelliciis utebatur; utque minus
Italiae insidiarentur, numquam eis pretiosa vina vel ceterarum rerum delicias
ministrabat. Regnavit autem cum patre Ragimperto sive solus usque ad annum
duodecimum. Fuit quoque vir pius, elymosinis deditus ac iustitiae amator; in
cuius temporibus terrae ubertas nimia, sed tempora fuere barbarica. Huius
germanus Gumpertus eo tempore in Franciam fugiens, ibidem usque ad diem suae
mortis permansit. Huic fuerunt filii tres, quorum qui maior natu extitit
Ragimpertus nomine nostris in diebus Aurelianensem civitatem rexit. Post cuius
Ariperti funus Ansprand Langobardorum regnum potitus, tres solummodo menses
regnavit; vir per omnia egregius et cuius sapientiae rari aequandi sunt.
Cernentes Langobardi huius interitum, Liutprandum, eius filium, in regali
constituunt solio; quod Ansprand dum adhuc viveret audiens, valde laetatus est.
36. Hoc
tempore Anastasius imperator classem in Alexandriam contra Sarracenos direxit.
Cuius exercitus ad alium versus consilium, ab itinere medio
Constantinopolitanam urbem regressus, Theodosium orthodoxum inquirens,
imperatorem elegit atque coactum in solio imperii confirmavit. Qui Theodosius aput
Niceam civitatem Anastasium gravi proelio vicit. Datoque sibi sacramento, eum
clericum fieri ac presbiterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, mox
in regia urbe imaginem illam venerandam, in qua sanctae sinodus erant depictae
et a Filippico fuerat deiecta, pristino in loco erexit. His diebus ita Tiberis
fluvius inundavit, ut [extra] alveum suum egressus multa Romanae fecerit exitia
civitati, ita ut in Via Lata ad unam et semis staturam excresceret atque a
porta sancti Petri usque ad pontem Molvium aquae se descendentes coniungerent.
|