37. His
temporibus multi Anglorum gentis nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces
et privati, divini amoris instinctu de Brittania Romam venire consuerunt. Aput
regnum Francorum tunc temporis Pipinus optinebat principatum. Fuit autem vir
mirae, audaciae, qui hostes suos statim adgrediendo conterebat. Nam supra
quendam suum adversarium, Rhenum transgressus, cum uno tantum satellite suo
inruit eumque in suo cubiculo residentem cum suis trucidavit. Bella quoque
multa cum Saxonibus, et maxime cum Ratpoto Frisionum rege fortiter gessit. Hic
et alios filios habuit; sed ex his praecipuus Carolus extitit, qui ei post in principatu
successit.
38. At
vero Liutprand rex cum in regno confirmatus esset, eum Rothari, eius
consanguineus, perimere voluit. Is enim convivium ei in domo sua aput Ticinum
praeparavit, in qua domo viros fortissimos, qui regem convivantem extinguerent,
armatos abscondit. Quod cum Liutprando nuntiatum fuisset, eum ad palatium suum
evocari praecepit. Quem, sicut ei dictum fuerat, loricam sub veste indutum, eum
ipse manu pertractans, repperit. Qui Rothari cum se detectum
cognovisset, statim post se exiliens spatham evaginavit, ut regem percuteret.
Econtra rex suum ensem vagina exemit. Tunc unus e regiis satellitibus nomine
Subo Rothari a tergo conprehendens, ab eo in fronte vulneratus est. Super quem
Rothari et alii insilientes, eum ibidem occiderunt. Quattuor vero eius
filii, qui non aderant, ubi inventi, ibi et perempti sunt. Fuit autem rex
Liutprand vir multae audaciae, ita ut, cum eum duo armigeri eius occidere
cogitarent, et hoc ei perlatum fuisset, in profundissimam silvam cum eis solus
ingressus, mox evaginatum gladium contra eos tenens, eisdem, quia eum occidere
cogitaverunt, inproperavit; quod ut facere deberent, hortatus est. Qui statim
eius pedibus provoluti, ei sunt quae machinaverant cuncta professi. Et de aliis
quoque hoc similiter fecit; sed tamen confessis mox tantae malitiae culpam
pepercit.
39. Defuncto itaque Gisulfo
Beneventano duce, Samnitum populum Romuald, eius filius, regendum suscepit.
|