40. Circa haec tempora
Petronax, civis Brexianae urbis, divino amore conpunctus, Romam venit hortatuque
tunc Gregorii apostolicae sedis papae huc Cassinum castrum petiit, atque ad
sacrum corpus beati Benedicti patris perveniens, ibi cum aliquibus simplicibus
viris iam ante residentibus habitare coepit. Qui eundem venerabilem virum
Petronacem sibi seniorem statuerunt. Hic non post multum tempus, cooperante
divina misericordia et suffragantibus meritis beati Benedicti patris, iamque
evolutis fere centum et decem annis, ex quo locus ille habitatione hominum
destitutus erat, multorum ibi monachorum, nobilium et mediocrium, ad se
concurrentium pater effectus, sub sanctae regulae iugum et beati Benedicti
institutione, reparatis habitaculis, vivere coepit atque hoc sanctum coenobium
in statum quo nunc cernitur erexit. Huic venerabili viro Petronaci insequenti tempore
sacerdotum praecipuus et Deo dilectus pontifex Zacharias plura adiutoria
contulit, libros scilicet sanctae scripturae et alia quaeque quae ad utilitatem
monasterii pertinent; insuper et regulam, quam beatus pater Benedictus suis
sanctis manibus conscripsit, paterna pietate concessit. Monasterium vero beati
Vincentii martyris, quod iuxta Vulturni fluminis fontem situm est, et nunc
magna congregatione refulget, a tribus nobilibus fratribus, hoc est [Tato Taso
et Paldo], iam tunc aedificatum, sicut viri eruditissimi Autperti eiusdem
monasterii abbatis in volumine, quod de hac re conposuit, scripta significant.
Superstite sane adhuc beato papa Gregorio Romanae sedis, Cumanum castrum a
Langobardis Beneventanis pervasum est; sed a duce Neapolitano noctu superveniente
quidam ex Langobardis capti, quidam perempti sunt. Castrum
quoque ipsum a Romanis est receptum. Pro cuius castri redemptionem pontifex
septuaginta libras auri, sicut primitus promiserat, dedit.
41. Inter
haec defuncto imperatore Theodosio, qui uno solummodo imperium rexerat anno,
eius in loco Leo Augustus subrogatur.
42. Aput
Francorum quoque gentem Pipino vita exempto, eius filius Carolus, de quo
praemiseramus, licet per multa bella et certamina, de manu Raginfridi principatum
sustulit. Nam cum in custodia teneretur, divino nutu ereptus aufugit, ac primum
contra Raginfridum cum paucis bis terque certamen iniit novissimeque eum aput
Vinciacum magno certamine superavit. Cui tamen unam, hoc est Andegavensem,
civitatem ad habitandum concessit; cunctamque vero Francorum gentem ipse
gubernandam suscepit.
|