43. Eo
tempore Liutprand rex donationem patrimonii Alpium Cottiarum Romanae ecclesiae
confirmavit. Nec multum post idem regnator Guntrut, filiam Teutperti
Baioariorum ducis, aput quem exularat, in matrimonium duxit; de qua unam
solummodo filiam genuit.
44. Per
haec tempora Faroaldus Spolitanorum ductor Classem civitatem Ravennantium
invasit; sed iussu regis Liutprandi eisdem Romanis reddita est. Contra hunc
Faroaldum ducem filius suus Transamundus insurrexit, eumque clericum faciens,
locum eius invasit. His diebus Teudo Baioariorum dux gentis orationis gratia
Romam ad beatorum apostolorum vestigia venit.
45. Aput
Foroiuli igitur sublato e rebus humanis patriarcha Sereno, Calistus, vir
egregius, qui erat Tarvisianae ecclesiae archidiaconus, adnitente Liutprando
principe, Aquileiensem ecclesiam regendam suscepit. Quo, ut diximus, in tempore
Pemmo Foroiulanis praeerat Langobardis. Is cum iam nobilium filios, quos cum
suis natis nutrierat, [eos] iam ad iuvenilem perduxisset aetatem, repente ei
nuntius venit, inmensam Sclavorum multitudinem in locum qui Lauriana dicitur
adventasse. Cum quibus ille iuvenibus super eosdem Sclavos tercio inruens,
magna eos clade prostravit; nec amplius ibi aliquis a parte Langobardorum
cecidit quam Sicualdus, qui erat iam aetate grandaevus. Iste namque in superiori
pugna, quae sub Ferdulfo facta est, duos filios amiserat. Qui cum prima et
secunda vice iuxta voluntatem suam se de Sclavis ultus esset, tercia vice,
prohibente duce et aliis Langobardis, non potuit inhiberi, sed ita eis
respondit: "Iam satis" inquit "meorum filiorum mortem vindicavi,
et iam, si advenerit, laetus suscipiam mortem". Factumque
est, et ipse solus in eadem pugna peremptus est. Pemmo vero cum multos
inimicorum prostravisset, metuens ne aliquem suorum amplius in bello perderet,
cum eisdem Sclavis in eodem loco pacis concordiam iniit; atque ex illo iam
tempore magis ac magis coeperunt Sclavi Foroiulanorum arma formidare.
|