46. Eo
tempore gens Sarracenorum in loco qui Septem dicitur ex Africa transfretantes,
universam Hispaniam invaserunt. Deinde post decem annos cum uxoribus et
parvulis venientes, Aquitaniam Galliae provinciam quasi habitaturi ingressi
sunt. Carolus siquidem cum Eudone Aquitaniae principe tunc discordiam habebat. Qui tamen in unum se
coniungentes, contra eosdem Sarracenos pari consilio dimicarunt. Nam inruentes
Franci super eos, trecenta septuaginta quinque milia Sarracenorum interimerunt;
ex Francorum vero parte mille et quingenti tantum ibi ceciderunt. Eudo quoque
cum suis super eorum castra inruens, pari modo multos interficiens, omnia
devastavit.
47. Hoc etiam tempore eadem
Sarracenorum gens cum inmenso exercitu veniens, Constantinopolim circumdedit ac
continuo per triennium obsedit, donec, civibus multa instantia ad Deum
clamantibus, plurimi eorum fame et frigore, bello pestilentiaque perirent, ac
sic pertaesi obsidionis abscederent. Qui inde egressi, Vulgarum gentem, quae
est super Danubium, bello adgrediuntur; et ab hac quoque victi, ad suas naves
refugiunt. Quibus, cum altum peterent, inruente subita tempestate, plurimi
etiam mersi sive contritis navibus perierunt. Intra Constantinopolim vero
trecenta milia hominum pestilentia interierunt.
48. Liutprand quoque audiens,
quod Sarraceni, depopulata Sardinia, etiam loca illa, ubi ossa sancti Augustini
episcopi propter vastationem barbarorum olim translata et honorifice fuerant
condita, foedarent, misit, et dato magno pretio, accepit et transtulit ea in
urbem Ticinensem ibique cum debito tanto patri honore recondidit. His diebus Narnia civitas a Langobardis pervasa est.
|