49. Eoque
tempore rex Liutprandus Ravennam obsedit, Classem invasit atque destruxit. Tunc
Paulus patricius ex Ravenna misit qui pontificem interemerent; sed Langobardis
pro defensione pontificis repugnantibus, Spoletinis in Salario ponte et ex
aliis partibus Langobardis Tuscis resistentibus, consilium Ravennantium
dissipatum est. Hac tempestate Leo imperator aput Constantinopolim sanctorum
imagines depositas incendit Romanoque pontifici similia facere, si imperialem
gratiam habere vellet, mandavit. Sed pontifex hoc facere contempsit. Omnis quoque
Ravennae exercitus vel Venetiarum talibus iussis uno animo restiterunt, et nisi
eos pontifex prohibuisset, imperatorem super se constituere sunt adgressi. Rex
quoque Liutprand castra Emiliae, Feronianum et Montembellium, Buxeta et
Persiceta, Bononiam et Pentapolim Auximumque invasit. Pari quoque modo tunc et
Sutrium pervasit. Sed post aliquot dies iterum Romanis redditum est. Per idem
tempus Leo Augustus ad peiora progressus est, ita ut conpelleret omnes
Constantinopolim habitantes tam vi quam blandimentis, ut deponerent ubicumque
haberentur imagines tam Salvatoris quamque eius sanctae genetricis vel omnium
sanctorum, easque in medium civitatis incendio concremari fecit. Et quia
plerique ex populo tale scelus fieri praepediebant, aliquanti ex eis capite
truncati, alii parte corporis multati sunt. Cuius errori Germanus patriarcha
non consentiens, a propria sede depulsus est, et eius in loco Anastasius
presbiter ordinatus est.
50. Romoald denique dux
Beneventi uxorem sortitus est Gumpergam nomine, quae fuit filia Auronae,
Liutprandi regis sororis. De qua filium genuit, quem nomine sui patris Gisulfum
appellavit. Habuit rursum post hanc et aliam coniugem nomine Ranigundam, filiam
Gaidualdi Brexiani ducis.
51. Gravis sane per idem
tempus inter Pemmonem ducem et Calistum patriarcham discordiae rixa surrexit.
Causa autem huius discordiae ista fuit. Adveniens anteriore tempore Fidentius
episcopus de castro Iuliensi, cum voluntate superiorum ducum intra Foroiulani
castri muros habitavit ibique sui episcopatus sedem statuit. Quo vita
decedente, Amator in eius loco episcopus ordinatus est. Usque ad eundem enim
diem superiores patriarchae, quia in Aquileia propter Romanorum incursionem
habitare minime poterant, sedem non in Foroiuli, sed in Cormones habebant. Quod
Calisto, qui erat nobilitate conspicuus, satis displicuit, ut in eius diocesi
cum duce et Langobardis episcopus habitaret et ipse tantum vulgo sociatus vitam
duceret. Quid plura? Contra eundem Amatorem episcopum egit eumque de Foroiuli
expulit atque in illius domo sibi habitationem statuit. Hac de causa Pemmo dux
contra eundem patriarcham cum multis nobilibus Langobardis consilium iniit
adprehensumque eum ad castellum Potium, quod supra mare situm est, duxit
indeque eum in mare praecipitare voluit, sed tamen Deo inhibente minime fecit;
intra carcerem tamen eum retentum pane tribulationis sustentavit. Quod rex
Liutprand audiens, in magnam iram exarsit, ducatumque Pemmoni auferens,
Ratchis, eius filium, in eius loco ordinavit. Tunc Pemmo cum suis disposuit, ut
in Sclavorum patriam fugeret; sed Ratchis, eius filius, a rege supplicavit
patremque in regis gratiam reduxit. Accepta itaque Pemmo fiducia, quod nihil
mali pateretur, ad regem cum omnibus Langobardis, quibus consilium habuerat,
perrexit. Tunc rex in iudicio residens, Pemmonem et eius duos filios Ratchait
et Aistulfum Ratchis concedens, eos post suam sedem consistere praecepit. Rex
vero elevata voce omnes illos qui Pemmoni adhaeserant nominative conprehendere
iussit. Tunc Aistulfum dolorem non ferens, evaginato pene gladio regem
percutere voluit, nisi eum Ratchis, suus germanus, cohibuisset. Hoc modo his
Langobardis conprehensis, Herfemar, qui unus ex eis fuerat, evaginato gladio,
multis se insequentibus, ipse se viriliter defensans, in basilica beati
Michahelis confugit, ac deinde regis indulgentia solus inpunitatem promeruit,
ceteris longo tempore in vinculis excruciatis.
|