7. Igitur egressi de
Scadinavia Winili, cum Ibor et Aione ducibus, in regionem quae appellatur
Scoringa venientes, per annos illic aliquot consederunt. Illo itaque tempore
Ambri et Assi Wandalorum duces vicinas quasque provincias bello premebant. Hi
iam multis elati victoriis, nuntios ad Winilos mittunt, ut aut tributa Wandalis
persolverent, aut se ad belli certamina praepararent. Tunc Ibor et Aio,
adnitente matre Gambara, deliberant, melius esse armis libertatem tueri, quam
tributorum eandem solutione foedare. Mandant per legatos Wandalis, pugnaturos
se potius quam servituros. Erant siquidem tunc Winili universi iuvenili aetate
florentes, sed numero perexigui, quippe qui unius non nimiae amplitudinis
insulae tertia solummodo particula fuerint.
8. Refert hoc loco
antiquitas ridiculam fabulam: quod accedentes W andali ad Godan victoriam de
Winilis postulaverint, illeque responderit, se illis victoriam daturum quos
primum oriente sole conspexisset. Tunc accessisse Gambaram ad Fream, uxorem
Godan, et Winilis victoriam postulasse, Freamque consilium dedisse, ut
Winilorum mulieres solutos crines erga faciem ad barbae similitudinem
componerent maneque primo cum viris adessent seseque a Godan videndas pariter e
regione, qua ille per fenestram orientem versus erat solitus aspicere, collocarent.
Atque ita factum fuisse. Quas cum Godan oriente sole conspiceret, dixisse:
"Qui sunt isti longibarbi?". Tunc Fream subiunxisse, ut quibus nomen
tribuerat victoriam condonaret. Sicque Winilis Godan victoriam concessisse.
Haec risu digna sunt et pro nihilo habenda. Victoria enim non potestati est
adtributa hominum, sed de caelo potius ministratur.
9. Certum tamen est,
Langobardos ab intactae ferro barbae longitudine, cum primitus Winili dicti
fuerint, ita postmodum appellatos. Nam iuxta illorum linguam lang longam, bard
barbam significat. Wotan sane, quem adiecta littera Godan dixerunt, ipse est
qui apud Romanos Mercurius dicitur et ab universis Germaniae gentibus ut deus
adoratur; qui non circa haec tempora, sed longe anterius, nec in Germania, sed
in Grecia fuisse perhibetur.
|