10. Winili igitur, qui et
Langobardi, commisso cum Wandalis proelio, acriter, utpote pro libertatis
gloria, decertantes, victoriam capiunt. Qui magnam postmodum famis penuriam in
eadem Scoringa provincia perpessi, valde animo consternati sunt.
11. De qua egredientes, dum
in Mauringam transire disponerent, Assipitti eorum iter impediunt, denegantes
eis omnimodis per suos terminos transitum. Porro Langobardi cum magnas hostium
copias cernerent neque cum eis ob paucitatem exercitus congredi auderent,
dumque quid agere deberent decernerent, tandem necessitas consilium repperit. Simulant, se in castris suis habere cynocephalos, id est canini capitis
homines. Divulgant apud hostes, hos pertinaciter bella gerere, humanum
sanguinem bibere et, si hostem adsequi non possint, proprium potare cruorem.
Utque huic adsertioni fidem facerent, ampliant tentoria plurimosque in castris
ignes accendunt. His hostes auditis visisque creduli effecti, bellum quod
minabantur iam temptare non audent.
12. Habebant
tamen apud se virum fortissimum, de cuius fidebant viribus, posse se procul
dubio obtinere quod vellent. Hunc solum pro omnibus pugnaturum obiciunt. Mandant
Langobardis, unum quem vellent suorum mitterent, qui cum eo ad singulare
certamen exiret, ea videlicet conditione, ut, si suus bellator victoriam
caperet, Langobardi itinere quo venerant abirent; sin vero superaretur ab
altero, tunc se Langobardis transitum per fines proprios non vetituros. Cumque
Langobardi, quem e suis potius adversus virum bellicosissimum mitterent,
ambigerent, quidam ex servili conditione sponte se optulit, promittit se
provocanti hosti congressurum, ea ratione, ut, si de hoste victoriam caperet, a
se suaque progenie servitutis naevum auferrent. Quid
plura? Gratanter quae postularat sese facturos pollicentur. Adgressus hostem,
pugnavit et vicit; Langobardis transeundi facultatem, sibi suisque, ut
optaverat, iura libertatis indeptus est.
|