13. Igitur
Langobardi tandem in Mauringam pervenientes, ut bellatorum possint ampliare
numerum, plures a servili iugo ereptos ad libertatis statum perducunt. Utque
rata eorum haberi possit ingenuitas, sanciunt more solito per sagittam,
inmurmurantes nihilominus ob rei firmitatem quaedam patria verba. Egressi
itaque Langobardi de Mauringa, applicuerunt in Golandam, ubi aliquanto tempore
commorati, dicuntur post haec Anthab et Banthaib, pari modo et Vurgundaib, per
annos aliquot possedisse; quae nos arbitrari possumus esse vocabula pagorum seu
quorumcumque locorum.
14. Mortuis
interea Ibor et Agione ducibus, qui Langobardos a Scadinavia eduxerant et usque
ad haec tempora rexerant, nolentes iam ultra Langobardi esse sub ducibus, regem
sibi ad ceterarum instar gentium statuerunt. Regnavit igitur super eos primus
Agelmund, filius Agionis, ex prosapia ducens originem Gungingorum, quae apud
eos generosior habebatur. Hic, sicut a maioribus traditur, tribus et triginta
annis Langobardorum tenuit regnum.
15. His
temporibus quaedam meretrix uno partu septem puerulos enixa, beluis omnibus
mater crudelior in piscinam proiecit necandos. Hoc si cui impossibile videtur,
relegat historias veterum, et inveniet, non solum septem infantulos, sed etiam
novem unam mulierem semel peperisse. Et hoc certum est maxime apud Aegyptios
fieri. Contigit itaque, ut rex Agelmund, dum iter carperet, ad eandem piscinam
deveniret. Qui cum equo retento miserandos infantulos miraretur hastaque, quam
manu gerebat, huc illucque eos inverteret, unus ex illis iniecta manu hastam
regiam conprehendit. Rex misericordia motus factumque altius ammiratus, eum
magnum futurum pronuntiat. Moxque eum a piscina levari praecepit, atque nutrici
traditum omni cum studio mandat alendum; et quia eum de piscina, quae eorum
lingua lama dicitur, abstulit, Lamissio eidem nomen inposuit. Qui cum adolevisset,
tam strenuus iuvenis effectus est, ut et bellicosissimus extiterit et post
Agelmundi funus regni gubernacula rexerit. Ferunt hunc, dum Langobardi cum rege
suo iter agentes ad quendam fluvium pervenissent et ab Amazonibus essent
prohibiti ultra permeare, cum earum fortissima in fluvio natatu pugnasse eamque
peremisse, sibique laudis gloriam, Langobardis quoque transitum paravisse. Hoc
siquidem inter utrasque acies prius constitisse, quatenus, si Amazon eadem
Lamissionem superaret, Langobardi a flumine recederent; sin vero a Lamissione,
ut et factum est, ipsa vinceretur, Langobardis eadem permeandi fluenta copia
praeberetur. Constat sane, quia huius assertionis series minus veritate subnixa
est. Omnibus etenim quibus veteres historiae notae sunt, patet, gentem Amazonum
longe antea, quam haec fieri potuerint, esse deletam; nisi forte, quia loca
eadem, ubi haec gesta feruntur, non satis historiographis nota fuerunt et vix
ab aliquo eorum vulgata sunt, fieri potuerit, ut usque ad id tempus huiuscemodi
inibi mulierum genus haberetur. Nam et ego referri a quibusdam audivi, usque
hodie in intimis Germaniae finibus gentem harum existere feminarum.
|