16. Igitur
transmeato Langobardi de quo dixeramus flumine, cum ad ulteriores terras
pervenissent, illic per tempus aliquod commorabantur. Interea cum nihil adversi
suspicarentur et essent quiete longa minus solliciti, securitas, quae semper
detrimentorum mater est, eis non modicam perniciem peperit. Noctu denique cum
neglegentia resoluti cuncti quiescerent, subito super eos Vulgares inruentes,
plures ex eis sauciant, multos prosternunt, et in tantum per eorum castra
debacchati sunt, ut ipsum Agelmundum regem interficerent eiusque unicam filiam
sorte captivitatis auferrent.
17. Resumptis
tamen post haec incommoda Langobardi viribus, Lamissionem, de quo superius
dixeramus, sibi regem constituerunt. Qui, ut erat iuvenili aetate fervidus et ad
belli certamina satis promptus, alumni sui Agelmundi necem ulcisci cupiens, in
Vulgares arma convertit. Primoque mox proelio commisso, Langobardi hostibus
terga dantes, ad castra refugiunt. Tunc rex Lamissio ista conspiciens, elevata
altius voce, omni exercitui clamare coepit, ut obprobriorum quod pertulerunt
meminissent revocarentque ante oculos dedecus, quomodo eorum regem hostes iugulaverint,
quam miserabiliter eius natam, quam sibi reginam optaverant, captivam
abduxerint. Postremo hortatur, ut se suosque armis defenderent, melius esse
dicens, in bello animam ponere quam ut vilia mancipia hostium ludibriis
subiacere. Haec et huiuscemodi dum vociferans diceret, et nunc minis nunc
promissionibus ad toleranda eorum animos belli certamina roboraret; si quem
etiam servilis conditionis pugnantem vidisset, libertate eum simul cum praemiis
donaret: tandem hortatu exemplisque principis, qui primus ad bellum
prosilierat, accensi, super hostes inruunt, pugnant atrociter, et magna
adversarios clade prosternunt; tandemque de victoribus victoriam capientes, tam
regis sui funus quam proprias iniurias ulciscuntur. Tunc magna de hostium
exuviis praeda potiti, ex illo iam tempore ad expetendos belli labores
audaciores effecti sunt.
18. Defuncto post haec
Lamissione, qui secundus regnaverat, tertius ad regni gubernacula Lethu
ascendit. Qui cum quadraginta ferme annos regnasset, Hildehoc filium, qui
quartus in numero fuit, regni successorem reliquit. Hoc quoque defuncto,
quintus Godehoc regnum suscepit.
|