19. His temporibus inter
Odoacar, qui in Italia per aliquot iam annos regnabat, et Feletheum, qui et
Feba dictus est, Rugorum regem, magnarum inimicitiarum fomes exarsit. Qui
Feletheus illis diebus ulteriorem Danubii ripam incolebat, quam a Norici
finibus idem Danubius separat. In his Noricorum finibus
beati tunc erat Severini coenobium. Qui omni abstinentiae
sanctitate praeditus, multis iam erat virtutibus clarus. Qui cum iisdem in
locis ad vitae usque metas habitasset, nunc tamen eius corpusculum Neapolis
retinet. Hic saepius hunc de quo diximus Feletheum eiusque coniugem, cui
vocabulum Gisa fuit, ut ab iniquitate quiescerent, verbis coelestibus monuit.
Quibus pia verba spernentibus, hoc quod eis postmodum contigit, longe antea
futurum praedixit. Adunatis igitur Odoacar gentibus quae eius dicioni parebant,
id est Turcilingis et Herolis Rugorumque parte, quos iam dudum possidebat,
necnon etiam Italiae populis, venit in Rugiland pugnavitque cum Rugis,
ultimaque eos clade conficiens, Feletheum insuper eorum regem extinxit;
vastataque omni provincia, Italiam repetens, copiosam secum captivorum
multitudinem abduxit. Tunc
Langobardi de suis regionibus egressi, venerunt in Rugiland, quae latino
eloquio Rugorum patria dicitur, atque in ea, quia erat solo fertilis,
aliquantis commorati sunt annis.
20.
Inter haec moritur Godehoc; cui successit Claffo,
filius suus. Defuncto quoque Claffone, Tato, eiusdem filius, septimus ascendit
ad regnum. Egressi quoque Langobardi de Rugiland, habitaverunt in campis
patentibus, qui sermone barbarico feld appellantur. Quo
in loco dum per trium annorum spatia morarentur, bellum exortum est inter
Tatonem atque Rodulfum Herulorum regem. Qui cum prius foedera necterent, causa inter eos
discordiae ista fuit. Germanus Rodulfi regis ad Tatonem serendae pacis gratia
venerat. Qui cum expleta legatione patriam repeteret, contigit, ut ante regis
filiae domum, quae Rumetruda dicebatur, transitum haberet. Illa multitudinem
virorum nobilemque comitatum aspiciens, interrogat, quis iste esse possit, qui
tam sublime obsequium haberet. Dictumque illi est, Rodulfi regis germanum
legatione perfuncta patriam regredi. Mittit puella, qui eum invitaret, ut vini
poculum dignaretur accipere. Ille corde simplici, ut invitatus fuerat, venit;
et quia erat statura pusillus, eum fastu superbiae puella despexit, verbaque
adversus eum inrisoria protulit. At ille verecundia pariter
et indignatione perfusus, talia rursus verba respondit, quae ampliorem puellae
confusionem adferrent. Tunc illa furore femineo succensa, dolorem cordis
cohibere non valens, scelus quod mente conceperat explere contendit. Simulat
patientiam, vultum exhilarat, eumque verbis iocundioribus demulcens, ad
sedendum invitat, talique eum in loco sedere constituit, quo parietis fenestram
ad scapulas haberet. Quam fenestram quasi ob hospitis honorem, re autem vera ne
eum aliqua pulsaret suspicio, velamine texerat pretioso, praecipiens
atrocissima belua propriis pueris, ut, cum ipsa quasi ad pincernam loquens
" Misce" dixisset, illi eum a tergo lanceis perforarent. Pactumque
est; et, mox crudelis femina signum dedit, iniqua mandata perficiuntur, ipseque
vulneribus transfixus in terram corruens expiravit. Ea cum Rodulfo regi
nuntiata fuissent, tam crudele germani funus ingemuit, dolorisque inpatiens, ad
ulciscendam fratris mortem exarsit. Foedusque quod cum Tatone pepigerat
inrumpens, eidem bellum indixit. Quid plura? Conveniunt utrorumque in campis
patentibus acies. Rodulfus suos in pugnam dirigit; ipse in castris residens, de
spe victoriae nihil ambigens, ad tabulam ludit. Erant siquidem tunc Heruli
bellorum usibus exerciti multorumque iam strage notissimi. Qui, sive ut
expeditius bella gererent, sive ut inlatum ab hoste vulnus contempnerent, nudi
pugnabant, operientes solummodo corporis verecunda. Horum itaque viribus rex
indubitanter fidens, dum ipse securus ad tabulam luderet, unum e suis in
arborem, quae forte aderat, ascendere iubet, quatenus ei suorum victoriam
celerius referret, comminatus eius se caput abscisurum, si Herulorum aciem
fugere nuntiaret. Is cum Herulorum flecti acies et a Langobardis eos opprimi
conspiceret, interrogatus a rege saepius, quid Heruli gererent, eos optime
pugnare respondit. Nec prius malum quod cernebat, loqui non audens, aperuit,
quam universae acies hostibus terga praeberent. Qui, licet sero, tandem in
vocem erumpens: "Vae tibi", inquit "misera Herolia, quae
caelestis Domini plecteris ira". Ad haec verba conmotus rex ait:
"Numquid fugiunt Heruli mei?". At ille: "Non" inquit
"hoc ego, sed tu rex ipse dixisti". Tunc, ut in talibus fieri
adsolet, rex ipse et omnes perturbati, dum quid agerent haesitarent,
supervenientibus Langobardis, graviter caeduntur. Rex quoque ipse nequicquam fortiter
faciens, extinctus est. Herulorum vero exercitus dum hac illacque diffugeret,
tanta super eos caelitus ira respexit, ut viridantia camporum lina cernentes,
natatiles esse aquas putarent; dumque quasi nataturi brachia extenderent,
crudeliter hostium feriebantur a gladiis. Tunc Langobardi, patrata victoria, ingentem,
quam in castris reppererant, inter se praedam dividunt. Tato vero Rodulfi
vexillum, quod bandum appellant, eiusque galeam, quam in bello gestare
consueverat, abstulit. Atque iam ex illo tempore ita omnis Herulorum virtus
concidit, ut ultra super se regem omnimodo non haberent. Iam hinc Langobardi
ditiores effecti, aucto de diversis gentibus, quas superave rant, exercitu,
ultro coeperunt bella expetere et virtutis gloriam circumquaque protelare.
21. At vero Tato post haec
de belli triumpho non diu laetatus est. Inruit namque super eum Wacho, filius
germani sui Zuchilonis, et eum ab hac luce privavit. Conflixit quoque adversus
Wachonem Ildichis, filius Tatonis; sed superante Wachone devictus, ad Gepidos
confugit, ibique profugus ad vitae finem usque permansit. Quam ob causam Gepidi
cum Langobardis extunc inimicitias contraxere. Eodemque tempore W acho super
Suavos inruit eosque suo dominio subiugavit. Hoc si quis mendacium et non rei
existimat veritatem, relegat prologum edicti, quem rex Rothari de Langobardorum
legibus conposuit, et pene in omnibus hoc codicibus, sicut nos in hac
historiola inseruimus, scriptum repperiet. Habuit autem Wacho uxores tres, hoc
est primam Ranicundam, filiam regis Turingorum; deinde duxit Austrigosam,
filiam regis Gepidorum, de qua habuit filias duas: nomen uni Wisigarda, quam
tradidit in matrimonium Theodeperto regi Francorum; secunda autem dicta est W
alderada, quae sociata est Cusupald, alio regi Francorum, quam ipse odio
habens, uni ex suis, qui dicebatur Garipald, in coniugium tradidit. Tertiam
vero W acho uxorem habuit Herulorum regis filiam nomine Salingam. Ex ipsa ei
natus est filius, quem Waltari appellavit, quique, Wachone mortuo, super
Langobardos iam octavus regnavit. Hi omnes Lithingi fuerunt. Sic etenim apud
eos quaedam nobilis prosapia vocabatur.
|